|
Pax regni coelestis, quomodo praecellit omnem intellectum.---Pax
ista praecellit, sicut scriptum est, omnem intellectum (Philipp.
IV, 7); neque sciri a nobis, nisi cum ad ea venerimus, potest.
Quomodo enim pacificantur coelestia nisi nobis , id est, concordando
nobiscum? Nam ibi semper est pax, et inter se universis
intellectualibus creaturis, et cum suo Creatore. Quae pax
praecellit, ut dictum est, omnem intellectum; sed utique nostrum,
non eorum qui semper vident faciem Patris. Nos autem, quantuscumque
sit in nobis intellectus humanus, ex parte scimus, et videmus nunc per
speculum in aenigmate: cum vero aequales Angelis Dei fuerimus
(Luc. XX, 36); tunc quemadmodum et ipsi, videbimus facie ad
faciem (I Cor. XIII, 12); tantamque pacem habebimus erga
eos, quantam et ipsi erga nos; quia tantum eos dilecturi sumus,
quantum ab eis diligimur. Itaque pax eorum nota nobis erit, quia et
nostra talis ac tanta erit, nec praecellet tunc intellectum nostrum:
Dei vero pax quae illic est erga eos, et nostrum et illorum
intellectum sine dubitatione praecellet. De ipso quippe beata est
rationalis creatura, quaecumque beata est, non ipse de illa. Unde
secundum hoc melius accipitur quod scriptum est, Pax Dei quae
praecellit omnem intellectum: ut in eo quod dixit omnem, nec ipse
intellectus sanctorum Angelorum esse possit exceptus ; sed Dei
solius: neque enim et ipsius intellectum pax ejus excellit.
|
|