|
17. Remissio peccatorum expressa in Symbolo. Sanctorum vita sine
crimine, non sine peccato. Concordant autem nobiscum Angeli etiam
nunc, cum remittuntur nostra peccata. Ideo post commemorationem
sanctae Ecclesiae in ordine Confessionis ponitur remissio peccatorum.
Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris est: per hanc non perit
quod perierat et inventum est (Luc. XV, 24). Excepto quippe
Baptismatis munere, quod contra originale peccatum donatum est, ut
quod generatione attractum est, regeneratione detrahatur; et tamen
activa quoque peccata, quaecumque corde, ore, opere commissa
invenerit, tollit: hac ergo excepta magna indulgentia, unde incipit
hominis renovatio, in qua solvitur omnis reatus et ingeneratus et
additus; ipsa etiam vita caetera jam ratione utentis aetatis,
quantalibet praepolleat fecunditate justitiae, sine peccatorum
remissione non agitur. Quoniam filii Dei quamdiu mortaliter vivunt,
cum morte confligunt. Et quamvis de illis sit veraciter dictum,
Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII,
14); sic tamen Spiritu Dei excitantur, et tanquam filii Dei
proficiunt ad Deum, ut etiam spiritu suo, maxime aggravante
corruptibili corpore (Sap. IX, 15), tanquam filii hominum
quibusdam humanis motibus deficiant ad se ipsos, et ideo peccent.
Interest quidem quantum: neque enim quia peccatum est omne crimen,
ideo crimen est etiam omne peccatum. Itaque sanctorum hominum vitam
quamdiu in hac mortali vivitur, inveniri posse dicimus sine crimine:
Peccatum autem si dixerimus quia non habemus, ut ait tantus apostolus
, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I,
8).
|
|