|
Crimina quaelibet in Ecclesia remitti per poenitentiam. Extra
Ecclesiam non remittuntur peccata. Sed neque de ipsis criminibus
quamlibet magnis remittendis in sancta Ecclesia, Dei misericordia
desperanda est agentibus poenitentiam secundum modum sui cujusque
peccati. In actione autem poenitentiae, ubi tale commissum est , ut
is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam
consideranda est mensura temporis quam doloris. Cor enim contritum et
humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Verum quia
plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum
notitiam per verba vel quaecumque alia signa procedit; cum sit coram
illo cui dicitur, Gemitus meus a te non est absconditus (Psal.
XXXVII, 10): recte constituuntur ab iis qui Ecclesiis
praesunt tempora poenitentiae, ut fiat satis etiam Ecclesiae, in qua
remittuntur ipsa peccata; extra eam quippe non remittuntur. Ipsa
namque proprie Spiritum sanctum pignus accepit (II Cor. I,
22), sine quo non remittuntur ulla peccata, ita ut quibus
remittuntur, consequantur vitam aeternam.
|
|