CAPUT LXVI.

Remissio peccatorum fit propter futurum judicium. Magis enim propter futurum judicium fit remissio peccatorum. In hac autem vita usque adeo valet quod scriptum est, Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1); ut etiam parvulos videamus post lavacrum regenerationis diversorum malorum afflictione cruciari: ut intelligamus, totum quod salutaribus agitur Sacramentis, magis ad spem venturorum bonorum, quam ad retentionem vel adeptionem praesentium pertinere. Multa etiam hic videntur ignosci et nullis suppliciis vindicari; sed eorum poenae reservantur in posterum. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies judicii, quando venturus est judex vivorum atque mortuorum. Sicut e contrario vindicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur, profecto in futuro saeculo non nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis, quae in hac vita peccantibus irrogantur, eis quorum peccata delentur, ne reserventur in finem, ait Apostolus: Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 31 et 32).