CAPUT LXVII.

18. Refelluntur qui putabant fideles omnes, quantumlibet scelerate vixissent, salvandos per ignem. Creduntur autem a quibusdam etiam ii qui nomen Christi non relinquunt, et ejus lavacro in Ecclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantislibet sceleribus vivant, quae nec diluant poenitendo, nec eleemosynis redimant, sed in eis usque ad hujus vitae ultimum diem pertinacissime perseverent, salvi futuri per ignem; licet pro magnitudine facinorum flagitiorumque diuturno, non tamen aeterno igne puniri . Sed qui hoc credunt, et tamen catholici sunt, humana quadam benevolentia mihi falli videntur: nam Scriptura divina aliud consulta respondet. Librum autem de hac quaestione conscripsi, cujus titulus est, de Fide et Operibus; ubi secundum Scripturas sanctas, quantum Deo adjuvante potui, demonstravi, eam fidem salvos facere, quam satis evidenter expressit Paulus apostolus, dicens: In Christo enim Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Si autem male et non bene operatur, procul dubio, secundum apostolum Jacobum, mortua est in semetipsa. Qui rursus ait: Si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum (Jacobi II, 17, 14)? Porro autem si homo sceleratus propter fidem solam per ignem salvabitur, et sic est accipiendum quod ait beatus Paulus, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem; poterit ergo salvare sine operibus fides, et falsum erit quod dixit ejus coapostolus Jacobus: falsum erit et illud quod idem ipse Paulus dixit, Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Si enim etiam in istis perseverantes criminibus, tamen propter fidem Christi salvi erunt, quomodo in regno Dei non erunt?