CAPUT LXVIII.

Locus Apostoli de salvandis per ignem ut intelligendus. Ignis quidam in hac vita, per quem salvantur aedificantes ligna. Sed quia haec apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt; illud quod obscure dictum est de iis qui superaedificant super fundamentum, quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam (de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, quoniam fundamenti merito non peribunt), sic intelligendum est, ut his manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et fenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est, ut ei nihil anteponatur, et malit homo qui tali dolore uritur, rebus quas ita diligit magis carere quam Christo; per ignem fit salvus. Si autem res hujusmodi temporales ac saeculares tempore tentationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit; quia haec priore loco habuit, cum in aedificio prius non sit aliquid fundamento. Ignis enim, de quo eo loco est locutus Apostolus, talis debet intelligi, ut ambo per eum transeant; id est, et qui aedificat super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et qui aedificat ligna, fenum et stipulam. Cum enim hoc dixisset, adjunxit: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus autem exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Id. III, 11-15). Non ergo unius eorum, sed utriusque opus ignis probabit. Est quidam ignis tentatio tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Iste ignis in hac interim vita facit quod Apostolus dixit, si accidat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, hoc est, aedificanti super Christum fundamentum , aurum argentum, lapides pretiosos; alteri autem cogitanti ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 32, 33), id est, aedificanti super idem fundamentum ligna, fenum, stipulam: illius enim opus non exuritur, quia non ea dilexit quorum amissione crucietur; exuritur autem hujus, quoniam sine dolore non pereunt, quae cum amore possessa sunt. Sed quoniam alterutra conditione proposita, eis potius carere mallet quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit, salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem: quia urit eum rerum dolor, quas dilexerat, amissarum; sed non subvertit neque consumit fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum.