|
Quod mole exiguum possit manu contineri. Tu autem Enchiridion a
nobis postulas, id est, quod manu possit astringi , non quod armaria
possit onerare. Ut igitur ad illa tria redeamus, per quae diximus
colendum Deum, fidem, spem, charitatem; facile est ut dicatur quid
credendum, quid sperandum, quid amandum sit: sed quemadmodum adversus
eorum qui diversa sentiunt calumnias defendatur, operosioris
uberiorisque doctrinae est; quae ut habeatur, non brevi enchiridio
manus debet impleri, sed grandi studio pectus accendi.
|
|