|
Ignis etiam purgatorius quidam post hanc vitam. Tale aliquid etiam
post hanc vitam fieri, incredibile non est, et utrum ita sit, quaeri
potest: et aut inveniri, aut latere, nonnullos fideles per ignem
quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt,
tanto tardius citiusque salvari; non tamen tales de quibus dictum est,
quod regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter poenitentibus eadem
crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in
eleemosynis non sint, quibus tantum tribuit Scriptura divina, ut
earum tantummodo fructum se imputaturum praenuntiet Dominus dextris,
et earum tantummodo sterilitatem sinistris; quando his dicturus est,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: illis autem, Ite
in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41).
|
|