CAPUT LXXI.

Oratione Dominica expiari leviora peccata. De quotidianis autem brevibus levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana fidelium oratio satisfacit. Eorum est enim dicere, Pater noster qui es in coelis, qui jam Patri tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu (Joan. III, 5). Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius mutata discedit: si quemadmodum veraciter dicitur, Dimitte nobis debita nostra, quoniam non desunt quae dimittantur; ita veraciter dicatur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12): id est, si fiat quod dicitur; quia et ipsa eleemosyna est, veniam petenti homini ignoscere.