CAPUT LXXII.

Eleemosynarum genera multa. Ac per hoc ad omnia quae utili misericordia fiunt, valet quod Dominus ait, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegroto vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quod cuique necessarium est indigenti; verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat; et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus, quo ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit, et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat; quia misericordiam praestat. Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati, non voluntati: quia ipsi sibi inveniuntur esse inimici, amici vero eorum potius illi quos inimicos putant; et reddunt errando mala pro bonis, cum reddere mala christianus non debeat nec pro malis. Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus, adjuvamur ut dimittantur nostra peccata.