CAPUT LXXIII.

Eleemosynae genus maximum, parcere inimicis. Sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benevolum, sive etiam beneficum, qui tibi mali nihil fecerit: illud multo grandius et magnificentissimae bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et si potest facit, tu bonum semper velis, faciasque cum possis , audiens dicentem Deum, Diligite inimicos vestros, bene facite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur (Matth. V, 44). Sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum Dei, quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum, orando Deum, secumque agendo luctandoque perducere: tamen quia hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; procul dubio verba sponsionis hujus implentur, si homo qui nondum ita profecit, ut jam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum, ut ei dimittat, dimittit ex corde: quia etiam sibi roganti utique vult dimitti, cum orat et dicit, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; id est, Sic dimitte debita nostra rogantibus nobis, sicut et nos dimittimus rogantibus debitoribus nostris.