|
Peccata non dimittenti non dimittuntur a Deo. Jam vero qui eum, in
quem peccavit, hominem rogat, si peccato suo movetur ut roget, non
est adhuc deputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile, sicut
difficile erat quando inimicitias exercebat. Quisquis autem roganti et
peccati sui poenitenti non ex corde dimittit, nullo modo existimet a
Domino sua peccata dimitti; quoniam mentiri veritas non potest. Quem
vero lateat Evangelii auditorem sive lectorem, quis dixerit, Ego sum
veritas (Joan. XIV, 6)? Qui cum docuisset orationem, hanc in
ea positam sententiam vehementer commendavit, dicens: Si enim
dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester
coelestis peccata vestra. Si autem non dimiseritis hominibus, nec
Pater vester dimittet peccata vestra (Matth. VI, 14, 15).
Ad tam magnum tonitruum qui non expergiscitur, non dormit, sed
mortuus est: et tamen potens est ille etiam mortuos suscitare.
|
|