|
20. Eleemosyna sceleratos et infideles non mundat, nisi mutentur.
Sane qui sceleratissime vivunt, nec curant talem vitam moresque
corrigere, et inter ipsa facinora et flagitia sua eleemosynas
frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur, quoniam
Dominus ait, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc
enim quam late pateat, non intelligunt. Sed ut intelligant,
attendant quibus dixerit. Nempe in Evangelio sic scriptum est: Cum
loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se; et
ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere,
quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum:
Nunc vos, Pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis;
quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
Stulti, nonne qui fecit id quod deforis est, etiam id quod intus est
fecit ? Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia
munda sunt vobis (Luc. XI, 37-41). Itane hoc intellecturi
sumus, ut Pharisaeis non habentibus fidem Christi, etiamsi non in
eum crediderint, nec renati fuerint ex aqua et Spiritu, munda sint
omnia, tantum si eleemosynas dederint, sicut isti eas dandas putant?
cum sint immundi omnes quos non mundat fides Christi, de qua scriptum
est, Mundans fide corda eorum (Act. XV, 9); et dicat
Apostolus, Immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed
polluta sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15).
Quomodo ergo Pharisaeis omnia munda essent, si eleemosynas, darent
et fideles non essent? Aut quomodo fideles essent, si in Christum
credere atque in ejus renasci gratia noluissent? Et tamen verum est
quod audierunt, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
|
|