CAPUT LXXVI.

Prima eleemosyna, animae suae misereri et recte vivere. Qui enim vult ordinate dare eleemosynam, a se ipso debet incipere, et eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae; verissimeque dictum est, Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. Haec est prima eleemosyna, quam nobis dedimus, quoniam nos ipsos miseros per miserantis Dei misericordiam requisivimus, justum judicium ejus confitentes, quo miseri effecti sumus, de quo dicit Apostolus, Judicium quidem ex uno in condemnationem: et magnae charitati ejus gratias agentes, de qua idem ipse dicit gratiae praedicator, Commendat autem suam dilectionem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 16, 8, 9); ut et nos veraciter de nostra miseria judicantes, et Deum charitate quam donavit ipse diligentes, pie recteque vivamus. Quod judicium et charitatem Dei cum Pharisaei praeterirent, decimabant tamen propter eleemosynas quas faciebant etiam quaeque minutissima fructuum suorum: et ideo non dabant eleemosynas a se incipientes, secumque prius misericordiam facientes . Propter quem dilectionis ordinem dictum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. X, 27). Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavabant, intus autem rapina et iniquitate pleni erant, admonens quadam eleemosyna , quam sibi homo debet primitus dare, interiora mundari: Verumtamen, inquit, quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Deinde ut ostenderet quid admonuisset, et quid ipsi facere non curarent, ne illum putarent eorum eleemosynas ignorare: Sed vae vobis, inquit Pharisaeis: tanquam diceret, Ego quidem commonui vos eleemosynam dandam, per quam vobis munda sint omnia; Sed vae vobis qui decimatis mentam et rutam et omne olus; has enim novi eleemosynas vestras, ne de illis me nunc vos admonuisse arbitremini: et praeteritis judicium et charitatem Dei; qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiori mundari, ut vobis munda essent et corpora quae lavatis: hoc est enim omnia, et interiora scilicet et exteriora; sicut alibi legitur, Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt (Matth. XXIII, 26). Sed ne istas eleemosynas, quae fiunt de fructibus terrae, respuisse videretur: Haec, inquit, oportuit facere, id est, judicium et charitatem Dei; et illa non omittere (Luc. XI, 42), id est, eleemosynas fructuum terrenorum.