CAPUT LXXVII.

Iniquitas deserenda, ut prosint eleemosynae. Non ergo se fallant, qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum vel cujuscumque pecuniae, impunitatem se emere existimant in facinorum immanitate ac flagitiorum nequitia permanendi: non solum enim haec faciunt, sed ita diligunt, ut in eis semper optent, tantum si possint impune, versari. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6); et qui odit animam suam, non est in eam misericors, sed crudelis: diligendo eam quippe secundum saeculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vellet ei dare eleemosynam, per quam illi essent munda omnia, odisset eam secundum saeculum, et diligeret secundum Deum. Nemo autem dat eleemosynam qualemlibet, nisi unde det ab illo accipiat qui non eget: ideo dictum est, Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11).