|
21. Peccata quaedam sunt, quae humano judicio non esse putarentur.
Quae sint autem levia, quae gravia peccata, non humano, sed divino
sunt pensanda judicio. Videmus enim quaedam ab ipsis quoque Apostolis
ignoscendo fuisse concessa: quale illud est quod venerabilis Paulus
conjugibus ait, Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus,
ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote , ne vos tentet
satanas propter incontinentiam vestram: quod putari posset non esse
peccatum, misceri scilicet conjugi non filiorum procreandorum causa,
quod bonum est nuptiale, sed carnalis etiam voluptatis; ut
fornicationis, sive adulterii, sive cujusquam alterius immunditiae
mortiferum malum, quod turpe est etiam dicere, quo potest tentante
satana libido pertrahere, incontinentium devitet infirmitas. Posset
ergo, ut dixi, hoc putari non esse peccatum, nisi addidisset: Hoc
autem dico secundum veniam, non secundum imperium (I Cor. VII,
5, 6). Quis autem jam esse peccatum neget, cum dari veniam
facientibus apostolica auctoritate, fateatur ? Tale quiddam est, ubi
dicit: Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens
judicari apud iniquos, et non apud sanctos? Et paulo post:
Saecularia igitur judicia si habueritis, inquit, eos qui
contemptibiles sunt in Ecclesia, hos collocate . Ad reverentiam
vobis dico: sic non est inter vos quisquam sapiens qui possit inter
fratrem suum judicare? sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud
infideles! Nam et hic posset putari judicium habere adversus alterum,
non esse peccatum, sed tantummodo id extra Ecclesiam velle judicari,
nisi secutus adjungeret: Jam quidem omnino delictum est, quia judicia
habetis vobiscum (I Cor. VI, 1-7). Et ne quisquam hoc ita
excusaret, ut diceret justum se habere negotium, sed iniquitatem se
pati, quam vellet a se judicum sententia removeri; continuo talibus
cogitationibus vel excusationibus occurrit, atque ait: Quare non
magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Ut ad illud
redeatur, quod Dominus ait, Si quis voluerit tunicam tuam tollere,
et judicio tecum contendere, dimitte illi et pallium (Matth. V,
40); et alio loco, Qui abstulerit, inquit, tua, noli repetere
(Luc. VI, 30). Prohibuit itaque suos de saecularibus rebus
cum aliis hominibus habere judicium: ex qua doctrina Apostolus dicit
esse delictum. Tamen cum sinit in Ecclesia talia judicia finiri inter
fratres fratribus judicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter
vetat; manifestum est etiam hic quid secundum veniam concedatur
infirmis. Propter haec atque hujusmodi peccata, et alia, licet iis
minora, quae fiunt verborum et cogitationum offensionibus, apostolo
Jacobo confitente ac dicente, In multis enim offendimus omnes
(Jacobi III, 2); oportet ut quotidie crebroque oremus
Dominum, atque dicamus, Dimitte nobis debita nostra; nec in eo quod
sequitur mentiamur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12).
|
|