CAPUT VII.

2. Symbolum et oratio dominica complectuntur fidem, spem et charitatem. Nam ecce tibi est Symbolum et dominica oratio; quid brevius auditur aut legitur? quid facilius memoriae commendatur? Quia enim de peccato, gravi miseria premebatur genus humanum, et divina indigebat misericordia, gratiae Dei tempus propheta praedicens ait, Et erit; omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32): propter hoc oratio . Sed Apostolus cum ad ipsam gratiam commendandam hoc propheticum commemorasset testimonium, continuo subjecit, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? propter hoc Symbolum. In his duobus tria illa intuere: fides credit, spes et charitas orant. Sed sine fide esse non possunt; ac per hoc et fides orat. Propterea quippe dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt?