CAPUT LXXIX.

Quae levia videntur, esse interdum gravissima. Sunt autem quaedam quae levissima putarentur, nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim dicentem fratri suo, Fatue, reum gehennae putaret, nisi Veritas diceret? Cui tamen vulneri subjecit continuo medicinam, praeceptum fraternae reconciliationis adjungens: mox quippe ait, Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, etc. (Matth. V, 22, 23). Aut quis aestimaret quam magnum peccatum sit, dies observare et menses et annos et tempora, sicut observant qui certis diebus sive mensibus sive annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum vanas doctrinas hominum fausta vel infausta existiment tempora; nisi hujus mali magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait, Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis (Galat. IV, 11)?