|
Peccata horrenda, usu videntur levia. Huc accedit quod peccata,
quamvis magna et horrenda, cum in consuetudinem venerint, aut parva
aut nulla esse creduntur; usque adeo ut non solum non occultanda,
verum etiam praedicanda ac diffamanda videantur, quando, sicut
scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui
iniqua gerit benedicitur (Psal. IX, 24). Talis in divinis
Libris iniquitas clamor vocatur. Sicut habes apud Isaiam prophetam
de vinea mala: Exspectavi, inquit, ut faceret judicium, fecit autem
iniquitatem , et non justitiam, sed clamorem (Isai. V, 7).
Unde est et illud in Genesi: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum
multiplicatus est (Gen. XVIII, 20). Quia non solum jam
apud eos non puniebantur illa flagitia, verum etiam publice veluti lege
frequentabantur. Sic nostris temporibus ita multa mala, etsi non
talia, in apertam consuetudinem jam venerunt, ut pro his non solum
excommunicare aliquem laicum non audeamus, sed nec clericum degradare.
Unde cum exponerem ante aliquot annos Epistolam ad Galatas, in eo
ipso loco ubi ait Apostolus, Timeo vos ne forte sine causa
laboraverim in vobis; exclamare compulsus sum:
|
“Vae peccatis
hominum, quae sola inusitata exhorrescimus: usitata vero, pro quibus
abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint, ut
omnino claudi contra se faciant regnum Dei , saepe videndo omnia
tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur! atque
utinam, o Domine, non omnia quae non potuerimus prohibere,
faciamus”
|
|
(Expos. Epist. ad Galat. n. 35)! Sed videro
utrum me immoderatus dolor incaute aliquid compulerit dicere.
|
|