CAPUT LXXXI.

22. Peccati causae duae, ignorantia et infirmitas, quas nemo vincit nisi divinitus adjutus. Hoc nunc dicam, quod quidem et in aliis opusculorum meorum locis saepe jam dixi. Duabus ex causis peccamus; aut nondum videndo quid facere debeamus, aut non faciendo quod debere fieri jam videmus: quorum duorum illud ignorantiae malum est, hoc infirmitatis. Contra quae quidem pugnare nos convenit: sed profecto vincimur, nisi divinitus adjuvemur, ut non solum videamus quid faciendum sit, sed etiam accedente sanitate delectatio justitiae vincat in nobis earum rerum delectationes, quas vel habere cupiendo, vel amittere metuendo, scientes videntesque peccamus; jam non solum peccatores, quod eramus etiam cum per ignorantiam peccabamus, verum etiam legis praevaricatores, cum id non facimus quod faciendum, vel facimus quod non faciendum esse jam scimus. Quapropter non solum si peccavimus ut ignoscat, propter quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; verum etiam ne peccemus ut regat, propter quod dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13); ille rogandus est, cui dicitur in Psalmo, Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. XXVI, 1); ut illuminatio detrahat ignorantiam, salus infirmitatem.