CAPUT LXXXV.

Fetus abortivi an resurgent. Unde primo occurrit de abortivis fetibus quaestio, qui jam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita ut jam possent renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus; de iis qui jam formati sunt, tolerari potest utcumque quod dicitur: informes vero abortus quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina quae concepta non fuerint? Sed quis negare audeat, etsi affirmare non audeat, id acturam resurrectionem, ut quiquid formae defuit impleatur? Atque ita non desit perfectio, quae accessura erat tempore, quemadmodum non erunt vitia quae accesserant tempore: ut neque in eo quod aptum et congruum dies allaturi fuerant, natura fraudetur; neque in eo quod adversum atque contrarium dies attulerant, natura turpetur; sed integretur quod nondum erat integrum, sicut instaurabitur quod fuerat vitiatum .