|
Fetus in utero quando vivere incipiat. Ac per hoc scrupulosissime
quidem inter doctissimos quaeri ac disputari potest, quod utrum ab
homine inveniri possit ignoro, quando incipiat homo in utero vivere;
utrum sit quaedam vita et occulta, quae nondum motibus viventis
appareat. Nam negare vixisse puerperia, quae propterea membratim
exsecantur et ejiciuntur ex uteris praegnantium, ne matres quoque si
mortua ibi relinquantur occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo
autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest. Mortuus
vero, ubicumque illi mors potuit evenire, quomodo ad resurrectionem
non pertineat mortuorum, reperire non possum.
|
|