CAPUT LXXXVII.

Monstrosi fetus quomodo resurrecturi. Neque enim et monstra quae nascuntur et vivunt, quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut ita resurrectura credenda sunt, ac non potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem, qui nuper natus est in Oriente, de quo et fratres fidelissimi quod eum viderint retulerunt, et sanctae memoriae Hieronymus presbyter scriptum reliquit : absit, inquam, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum fuerat, si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus. Ita caetera quae singuli quique partus vel amplius vel minus aliquid habendo, vel quadam nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram resurrectione revocabuntur; ita ut singulae animae singula sua corpora obtineant, nullis cohaerentibus etiam quaecumque cohaerentia nata fuerant; sed seorsum sibi singulis sua membra gestantibus, quibus humani corporis completur integritas.