CAPUT LXXXIX.

Superflua quomodo redibunt ad corpus. Ipsa itaque terrena materies, quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse sit. Alioquin si capillis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio; immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare; nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat .