CAPUT XC.

In statura et effigie corporis nihil erit indecorum. Nec illud est consequens, ut ideo diversa sit statura reviviscentium singulorum, quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sua cujusque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in caeteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur, ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat, et quod alicui defuerit ille suppleat, qui etiam de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sicut est vocum quibus cantus impletur; hoc fiet cuique de materie corporis sui, quod et hominem reddat angelicis coetibus, et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus. Indecorum quippe aliquid ibi non erit; sed quidquid futurum est, hoc decebit; quia nec futurum est, si non decebit.