CAPUT XCI.

Resurgent piorum corpora quo ad substantiam carnis, sed sine omni vitio. Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate: in quibus tanta facilitas , quanta felicitas erit. Propter quod et spiritualia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. Sed sicut nunc corpus animale dicitur, quod tamen corpus, non anima est; ita tunc spirituale corpus erit, corpus tamen, non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem, quae nunc aggravat animam (Sap. IX, 15), et ad vitia, quibus caro adversus spiritum concupiscit (Galat. V, 17), tunc non erit caro, sed corpus; quia et coelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: et tanquam exponens quid dixerit, neque corruptio, inquit, incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 50). Quod prius dixit, caro et sanguis; hoc posterius dixit, corruptio: et quod prius, regnum Dei: hoc posterius, incorruptionem. Quantum autem attinet ad substantiam, etiam tunc caro erit. Propter quod et post resurrectionem corpus Christi, caro appellata est (Luc. XXIV, 39). Sed ideo ait Apostolus, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44): quoniam tanta erit tunc concordia carnis et spiritus, vivificante spiritu sine sustentaculi alicujus indigentia subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis; sed sicut foris neminem, ita nec intus nos ipsos patiamur inimicos.