|
Corpora damnatorum qualia resurgent. Quicumque vero ab illa
perditionis massa, quae facta est per hominem primum, non liberantur
per unum Mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi
unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo et ejus angelis
puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum
corporum resurgant, quaecumque in eis vitiosa et deformia membra
gestarunt, in requirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare
nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et
sempiterna damnatio. Nec moveat, quomodo in eis erit corpus
incorruptibile, si dolere poterit; aut quomodo corruptibile, si mori
non poterit. Non est enim vera vita, nisi ubi feliciter vivitur, nec
vera incorruptio, nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem
infelix mori non sinitur, ut ita dicam, mors ipsa non moritur; et ubi
dolor perpetuus non interimit, sed affligit, ipsa corruptio non
finitur. Haec in sanctis Scripturis, secunda mors dicitur (Apoc.
II, 11, et XX, 6, 14).
|
|