|
Tunc revelabuntur occulta judicia Dei in hominum praedestinatione.
Voluntas Dei efficacissima. Tunc non latebit quod nunc latet, cum
de duobus parvulis unus esset assumendus per misericordiam, alius per
judicium relinquendus, in quo, is qui assumeretur, agnosceret quid
sibi per judicium deberetur, nisi misericordia subveniret; cur ille
potius quam iste fuerit assumptus, cum causa una esset ambobus: cur
apud quosdam non factae sint virtutes, quae si factae fuissent,
egissent illi homines poenitentiam , et factae sint apud eos qui non
fuerant credituri. Apertissime namque Dominus dicit: Vae tibi,
Corozain; vae tibi, Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae
fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere
poenitentiam egissent (Matth. XI, 21). Nec utique Deus
injuste noluit salvos fieri, cum possint salvi esse, si vellent .
Tunc in clarissima sapientiae luce videbitur, quod nunc piorum fides
habet, antequam manifesta cognitione videatur, quam certa,
immutabilis, efficacissima sit voluntas Dei; quam multa possit et non
velit, nihil autem velit quod non possit: quamque sit verum quod in
Psalmo canitur, Deus autem noster in coelo sursum ; in coelo et in
terra omnia quaecumque voluit, fecit (Psal. CXIII, 11).
Quod utique non est verum, si aliqua voluit, et non fecit; et, quod
est indignius, ideo non fecit, quoniam ne fieret quod volebat
omnipotens, voluntas hominis impedivit. Non ergo fit aliquid nisi
omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo.
|
|