|
Deus facit bene, etiam sinendo fieri male. Nec dubitandum est Deum
facere bene, etiam sinendo fieri quaecumque fiunt male. Non enim hoc
nisi justo judicio sinit; et profecto bonum est omne quod justum est.
Quamvis ergo ea quae mala sunt, in quantum mala sunt, non sint bona;
tamen ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi
esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo esse sinerentur ab
omnipotente bono: cui procul dubio quam facile est quod vult facere,
tam facile est quod non vult esse non sinere. Hoc nisi credamus,
periclitatur ipsum nostrae Confessionis initium, qua nos in Deum
Patrem omnipotentem credere confitemur. Neque enim ob aliud veraciter
vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult potest, nec voluntate
cujuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus.
|
|