CAPUT XCVII.

Voluntas Dei salvare volentis an impediatur humana voluntate. Quamobrem videndum est quemadmodum sit de Deo dictum, quia et hoc verissime Apostolus dixit, Qui omnes homines vult salvos fieri (I Tim. II, 4). Cum enim non omnes, sed multo plures non fiunt salvi, videtur utique non fieri quod Deus vult fieri, humana scilicet voluntate impediente voluntatem Dei. Quando enim quaeritur causa cur non omnes salvi fiant, responderi solet quia hoc ipsi nolunt. Quod quidem dici de parvulis non potest, quorum nondum est velle, seu nolle. Nam quod infantili motu faciunt, si eorum voluntati judicaretur esse tribuendum, quando baptizantur, cum resistunt quantum possunt, etiam nolentes eos salvos fieri diceremus. Sed apertius Dominus in Evangelio compellans impiam civitatem, Quoties, inquit, volui colligere filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37)! tanquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus non potuerit facere potentissimus quod volebat. Et ubi est illa omnipotentia, qua in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit; si colligere filios Jerusalem voluit, et non fecit? An potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, sed ea quoque nolente filios ejus collegit ipse quos voluit? quia in coelo et in terra, non quaedam voluit et fecit, quaedam vero voluit et non fecit; sed omnia quaecumque voluit, fecit.