|
25. Deus etsi potest convertere quos voluerit, non tamen inique
facit, cum alios convertit, alios non convertit. Originale vinculum
damnationis. Quis porro tam impie desipiat, ut dicat Deum malas
hominum voluntates quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in
bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit:
cum autem non facit, per judicium non facit. Quoniam cujus vult
miseretur, et quem vult obdurat. Quod ut diceret Apostolus, gratiam
commendabat: ad cujus commendationem de illis in Rebeccae utero
geminis fuerat jam locutus, quibus nondum natis, nec aliquid agentibus
boni seu mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex
operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori.
Propter quod adhibuit alterum propheticum testimonium, ubi scriptum
est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Sentiens autem
quemadmodum posset hoc quod dictum est permovere eos qui penetrare
intelligendo non possunt hanc altitudinem gratiae, Quid ergo dicemus?
ait; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Iniquum enim videtur, ut
sine ullis bonorum malorumve operum meritis, unum Deus diligat,
oderit alterum. Qua in re si futura opera vel bona hujus vel mala
illius, quae Deus utique praesciebat, vellet intelligi, nequaquam
diceret, non ex operibus: sed diceret, ex futuris operibus; eoque
modo istam solveret quaestionem; imo nullam, quam solvi opus esset,
faceret quaestionem. Nunc vero cum respondisset, Absit, id est,
absit ut sit iniquitas apud Deum; mox ut probaret nulla hoc iniquitate
Dei fieri, inquit: Moysi enim dicit, miserebor cujus misertus ero,
et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quis enim nisi
insipiens Deum iniquum putet, sive judicium poenale ingerat digno,
sive misericordiam praestet indigno? Denique infert, et dicit,
Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Ambo
itaque gemini natura filii irae nascebantur (Ephes. II, 3),
nullis quidem operibus propriis, sed originaliter ex Adam vinculo
damnationis obstricti. Sed qui dixit, Miserebor cujus misertus ero
, Jacob dilexit per misericordiam gratuitam, Esau autem odio habuit
per judicium debitum. Quod cum deberetur ambobus, in altero alter
agnovit non de suis distantibus meritis sibi esse gloriandum, quod in
eadem causa idem supplicium non incurrit; sed de divinae gratiae
largitate: quia non volentis neque currentis, sed miserentis est
Dei. Altissimo quippe ac suluberrimo sacramento universa facies,
atque, ut ita dixerim, vultus sanctarum Scripturarum, bene intuentes
id admonere invenitur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I
Cor. I, 31).
|
|