|
NEBRIDIO AUGUSTINUS.
1. Nunquam aeque quidquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit
aestuantem, atque illud quod recentissimis litteris tuis legi, ubi nos
arguis quod consulere negligamus ut una nobis vivere liceat. Magnum
crimen, et, nisi falsum esset, periculosissimum. Sed cum probabilis
ratio demonstrare videatur, hic nos potius quam Carthagini, vel etiam
ruri, ex sententia posse degere, quid tecum agam, mi Nebridi,
prorsus incertus sum. Mittaturne ad te accommodissimum tibi
vehiculum? nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor
est. At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, imbecilli
multo minus esse laturam. Veniamne ipse ad vos? At hic sunt qui nec
venire mecum queant, et quos deserere nefas putem. Tu enim potes et
apud tuam mentem suaviter habitare; ii vero ut idem possint,
satagitur. Eamne crebro et redeam, et nunc tecum, nunc cum ipsis
sim? At hoc neque simul, neque ex sententia vivere est. Non enim
brevis est via, sed tanta omnino, cujus peragendae negotium saepe
suscipere, non sit ad optatum otium pervenisse. Huc accedit
infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non valeo quod volo,
nisi omnino desinam quidquam plus velle quam valeo.
2. Profectiones ergo quas quietas et faciles habere nequeas, per
totam cogitare vitam, non est hominis de illa una ultima, quae mors
vocatur, cogitantis; de qua vel sola intelligis vere esse cogitandum.
Dedit quidem Deus paucis quibusdam, quos gubernatores ecclesiarum
esse voluit, ut et illam non solum exspectarent fortiter, sed
alacriter etiam desiderarent, et earum obeundarum labores sine ullo
angore susciperent: sed neque iis qui ad hujusmodi administrationes
temporalis honoris amore raptantur, neque rursum iis, qui cum sint
privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi
arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus,
cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant; deificari enim
utrisque in otio licebat. Aut si hoc falsum est, ego sum omnium, ne
dicam stultissimus, certe ignavissimus, cui nisi proveniat quaedam
secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum.
Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut
non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non
superstitiosa credulitate fiat in homine, nihil timere. Hinc enim fit
illud etiam solidum gaudium, nullis omnino laetitiis ulla ex particula
conferendum.
3. Quod si in naturam humanam talis vita non cadit, ur aliquando
evenit ista securitas? cur tanto evenit crebrius, quanto quisque in
mentis penetralibus adorat Deum? cur in actu etiam humano plerumque
ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque
procedat? cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum
autem non loquimur, etiam cupimus? Tibi dico, non enim hoc cuilibet
dicerem, tibi, inquam, dico, cujus itinera in superna bene novi,
tune, cum expertus saepe sis quam dulce vivat, cum amori corporeo
animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam
fieri, ut rite sapiens nominetur? aut hanc affectionem, qua ratio
nititur, tibi accidisse unquam, nisi cum in intimis tuis angeris ,
asserere audebis? Quae cum ita sint, restare unum vides, ut tu
quoque in commune consulas, quo vivamus simul. Quid enim cum matre
agendum sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius
calles quam ego. Alia scribere, ne te ab ista cogitatione averterem,
nolui.
|
|