|
NEBRIDIO AUGUSTINUS.
1. Cum me vehementer agitaret quaestio, a te dudum cum quadam etiam
familiari objurgatione proposita, quonam pacto una vivere possemus, et
de hoc solo statuissem rescribere tibi, et rescripta flagitare, neque
ad aliud aliquid, quod ad nostra studia pertinet, stilum avertere, ut
inter nos istud ipsum terminaretur, cito me securum fecit recentis
epistolae tuae brevissima et verissima ratio: propterea scilicet hinc
non esse cogitandum, quia vel nos cum potuerimus ad te, vel tu cum
potueris ad nos necessario venturus sis. Hinc ergo, ut dixi, securus
effectus consideravi omnes epistolas tuas, ut viderem quarum
responsionum debitor sim. In quibus tam multas quaestiones reperi, ut
etiamsi facile dissolvi possent, ipso acervo cujusvis ingenium otiumque
superarent. Tam vero difficiles sunt, ut etsi una earum mihi esset
imposita, non dubitarem me onustissimum confiteri. Hoc autem
prooemium ad id valet, ut tantisper desinas nova quaerere, donec toto
aere alieno liberemur, et de solo judicio tuo mihi rescribas.
Quanquam scio quam sit adversum me, qui tuarum divinarum cogitationum
vel tantisper particeps esse differo.
2. Accipe igitur quid mihi videatur de susceptione hominis mystica
quam propter salutem nostram factam esse religio, qua imbuti sumus,
credendum cognoscendumque commendat: quam quaestionem non facillimam
omnium elegi, cui potissimum responderem. Illa namque quae de hoc
mundo quaeruntur, nec satis ad beatam vitam obtinendam mihi videntur
pertinere; et si aliquid afferunt voluptatis, cum investigantur,
metuendum est tamen ne occupent tempus rebus impendendum melioribus.
Quamobrem quod ad hoc pertinet susceptum in praesentia, prius miror te
esse commotum cur non Pater sed Filius dicatur hominem suscepisse,
sed etiam Spiritus sanctus. Nam ista Trinitas catholica fide ita
inseparabilis commendatur et creditur, ita etiam a paucis sanctis
beatisque intelligitur, ut quidquid ab ea fit, simul fieri sit
existimandum, et a Patre, et a Filio, et a Spiritu sancto: nec
quidquam Patrem facere, quod non et Filius et Spiritus sanctus, nec
quidquam Spiritum sanctum, quod non et Pater et Filius, nec
quidquam Filium, quod non et Pater et Spiritus sanctus faciat. Ex
quo videtur esse consequens, ut hominem Trinitas tota susceperit: nam
si Filius suscepit, Pater autem et Spiritus sanctus non
susceperunt, aliquid praeter invicem faciunt. Cur ergo in mysteriis
et sacris nostris hominis susceptio Filio tributa celebratur? Haec
est plenissima quaestio ita difficilis, et de re tam magna, ut nec
sententia hic satis expedita, nec ejus probatio satis secura esse
possit. Audeo tamen, siquidem ad te scribo, significare potius quid
meus animus habeat, quam explicare; ut caetera pro ingenio tuo et
familiaritate nostra, qua fit ut me optime noveris, per te ipse
conjectes.
3. Nulla natura est, Nebridi, et omnino nulla substantia quae non
in se habeat haec tria, et prae se gerat: primo ut sit deinde ut hoc
vel illud sit, tertio ut in eo quod est maneat quantum potest. Primum
illud causam ipsam naturae ostentat, ex qua sunt omnia; alterum,
speciem per quam fabricantur, et quodammodo formantur omnia; tertium,
manentiam quamdam, ut ita dicam, in qua sunt omnia. Quod si fieri
potest ut aliquid sit, quod non hoc vel illud sit, neque in genere suo
maneat; aut hoc quidem aut illud sit, sed non sit, neque in genere
suo maneat quantum potest; aut in suo genere quidem pro ipsius sui
generis viribus maneat, sed tamen nec sit, neque hoc vel illud sit:
fieri etiam potest, ut in illa Trinitate aliqua persona praeter alias
aliquid faciat. At si cernis necesse esse ut quidquid sit, continuo
et hoc aut illud sit, et in suo genere maneat quantum potest, nihil
tria illa praeter invicem faciunt. Video adhuc partem me egisse hujus
quaestionis, qua fit difficilis solutio. Sed breviter tibi aperire
volui, si tamen egi quod volui, quam subtiliter, et quanta veritate
in Catholica intelligatur hujusce inseparabilitas Trinitatis.
4. Nunc accipe quomodo possit non movere animum illud quod movet.
Species quae proprie Filio tribuitur, ea pertinet etiam ad
disciplinam, et ad artem quamdam, si bene hoc vocabulo in his rebus
utimur, et ad intelligentiam qua ipse animus rerum cogitatione
formatur. Itaque quoniam per illam susceptionem hominis id actum est,
ut quaedam nobis disciplina vivendi, et exemplum praecepti, sub
quarumdam sententiarum majestate ac perspicuitate insinuaretur, non
sine ratione hoc totum Filio tribuitur. In multis enim rebus quas
cogitationi et prudentiae committo tuae, quamvis multa insint, aliquid
tamen eminet, et ideo sibi proprietatem quamdam non absurde vindicat;
velut in illis tribus generibus quaestionum, etiamsi quaeratur an sit,
ibi est et quid sit, esse enim non potest profecto, nisi aliquid sit;
ibi etiam, probandum improbandumve sit; quidquid enim est, nonnulla
aestimatione dignum est: ita cum quaeritur quid sit, necesse est ut et
sit, et aliqua aestimatione pendatur. Hoc modo etiam cum quaeritur
quale sit, et aliquid est utique ita, cum sibi inseparabiliter juncta
sunt omnia; nomen tamen quaestio non ex omnibus accipit, sed ut sese
habuerit quaerentis intentio. Ergo disciplina hominibus est
necessaria, qua imbuerentur, et qua ad modum formarentur. Non tamen
idipsum quod per hanc disciplinam fit in hominibus, aut non esse
possumus dicere, aut non appetendum; sed scire prius intendimus, et
per quod conjiciamus aliquid, et in quo maneamus. Demonstranda igitur
prius erat quaedam norma et regula disciplinae; quod factum est per
illam suscepti hominis dispensationem quae proprie Filio tribuenda
est, ut esset consequens et ipsius Patris, id est unius principii ex
quo sunt omnia, cognitio per Filium, et quaedam interior et
ineffabilis sua vitas atque dulcedo, in ista cognitione permanendi
contemnendique omnia mortalia, quod donum et munus proprie Spiritui
sancto tribuitur. Ergo cum agantur omnia summa communione et
inseparabilitate, tamen distincte demonstranda erant propter
imbecillitatem nostram, qui ab unitate in varietatem lapsi sumus.
Nemo enim quemquam erigit ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad
id, in quo est ille, descendat. Habes epistolam, non quae tuam
curam de hac re finierit, sed quae cogitationes tuas certo fortasse
aliquo fundamento inchoaverit; ut caetera ingenio quod mihi notissimum
est, persequaris, et pietate cui maxime standum est, consequaris.
|
|