|
NEBRIDIO AUGUSTINUS.
1. Plures epistolas te scribis misisse quam accepimus; sed neque
tibi possum non credere, neque mihi tu. Etsi enim rescribendo par
esse non valeo; tamen non minore a me diligentia servantur litterae
tuae, quam frequentantur abs te. Prolixiores autem nostras, non te
amplius quam binas accepisse convenit inter nos; non enim misimus
tertias. Sane recognitis exemplaribus animadverti quinque fere tuis
rogationibus esse responsum; nisi quod una ibi quaestio quasi
transeunter perstricta, quanquam non temere ingenio tuo commissa sit,
non tamen fortasse satisfecit avaritiae tuae; quam refrenes
aliquantulum opus est, et nonnulla compendia libenter feras. Ita
plane ut si quidquam fraudo intelligentiam, dum sum parcus in verbis,
nihil parcas mihi; sed tu jure, quo mihi valentius esset forte
aliquid, si quidquam posset esse jucundius, totum quod debetur,
efflagites. Hanc igitur epistolam numerabis inter minores epistolas
meas, quam tibi, non sibi nihil mihi de acervo minuere. Non enim et
tu mittis minores, quae non eumdem acervum augeant. Quare illud quod
de Filio Dei quaeris, cur ipse potius dicatur hominem suscepisse,
quam Pater, cum simul uterque sit, dignosces facillime si
sermocinationum nostrarum quibus, ut potuimus (nam ineffabile quiddam
est), quid sit Dei Filius quo conjuncti simus, recorderis. Quod
ut hic breviter attingam, disciplina ipsa et forma Dei, per quam
facta sunt omnia quae facta sunt, Filius nuncupatur. Quidquid autem
per susceptum illum hominem gestum est, ad eruditionem informationemque
nostram gestum est.
(Vacat 67 linearum spatium in Ms. codice Vaticano unde Epistola
eruta est.)
|
|