|
NEBRIDIO AUGUSTINUS.
1. Usitata tibi scribere non libet, nova non licet. Alterum enim
video tibi non convenire, alterum non mihi vacare. Nam ex quo abii
abs te, nulla mihi opportunitas, nullum otium datum est ea quae inter
nos quaerere solemus, agitandi atque versandi. Sunt quidem hiemales
nimis longae noctes, nec a me totae dormiuntur; sed se objiciunt magis
cogitanda cum otium est, quae diffirmando sunt otio necessaria. Quid
ergo faciam? mutusne apud te, an tacitus sim? Neutrum vis, neutrum
volo. Quare age, atque accipe quod de me excudere potuit ultimum
noctis, quamdiu exsequebatur, quo haec epistola scripta est.
2. Necesse est te meminisse quod crebro inter nos sermone jactatum
est, nosque jactavit anhelantes, atque aestuantes, de animae scilicet
vel perpetuo quodam corpore, vel quasi corpore, quod a nonnullis etiam
dici vehiculum recordaris. Quam rem certe, siquidem loco movetur,
non esse intelligibilem, clarum est. Quidquid autem intelligibile non
est, intelligi non potest. At quod intellectum fugit, si saltem
sensum non refugit, aestimare inde aliquid verisimiliter non
usquequaque denegatur. Quod vero neque intelligi neque sentiri
potest, temerariam nimis atque nugatoriam gignit opinionem; et hoc de
quo agimus tale est, si tamen est. Cur ergo, quaeso te, non nobis
ad hanc quaestiunculam indicimus ferias, et nos totos imprecato Deo in
summam serenitatem naturae summae viventis attollimus?
3. Hic forsitan dicas, quanquam corpora percipi nequeant, multa nos
tamen ad corpus pertinentia intelligibiliter posse percipere, ut est
quod novimus esse corpus. Quis enim neget, aut quis hoc verisimile
potius quam verum esse fateatur? Ita cum ipsum corpus verisimile sit,
esse tamen in natura tale quiddam verissimum est: ergo corpus
sensibile, esse autem corpus intelligibile judicatur; non enim posset
aliter percipi. Ita nescio quid illud, de quo quaerimus, corpus,
quo inniti anima, ut de loco ad locum transeat, putatur, quanquam
etiamsi non sensibus nostris, tamen quibusdam longe vegetioribus
sensibile sit, utrum tamen sit, intelligibiliter cognosci potest.
4. Hoc si dices, veniat in mentem illud quod intelligere
appellamus, duobus modis in nobis fieri: aut ipsa per se mente atque
ratione intrinsecus, ut cum intelligimus esse ipsum intellectum; aut
admonitione a sensibus, ut id quod jam dictum est, cum intelligimus
esse corpus. In quibus duobus generibus illud primum per nos, id
est, de eo quod apud nos est Deum consulendo; hoc autem secundum de
eo quod a corpore sensuque nuntiatur, nihilominus Deum consulendo
intelligimus. Quae si rata sunt, nemo de illo corpore utrum sit
intelligere potest, nisi cui sensus quidquam de illo nuntiarit. In
quo animantium numero si ullus est, nos quoniam non esse perspicimus,
illud etiam perfectum puto, quod supra dicere coeperam, non ad nos
istam pertinere quaestionem. Haec etiam atque etiam cogites velim, et
quod cogitando genueris, ut noverim cures.
|
|