|
NEBRIDIO AUGUSTINUS.
1 Recentissimis litteris tuis respondere malui; non quod contempserim
praecedentia quaesita tua, minusve me delectaverint, sed quod in
respondendo majora quam opinaris molior. Quanquam enim longiorem,
quam longissima est, epistolam tibi mittendam esse praescripseris, non
tamen tantum habemus otii, quantum existimas, et quantum nos semper
optasse nosti et optamus. Nec quaeras cur ita sit: illa enim facilius
quibus impedior, quam cur impediar exposuerim.
2. Scribis cur ego et tu cum simus singuli eadem multa faciamus, sol
autem non idem faciat quod caetera sidera. Cujus rei causam conarer.
Nam si eadem nos agimus, multa et ille cum caeteris agit: si non
ille, nec nos. Ambulo et ambulas, movetur et moventur; vigilo et
vigilas; lucet et lucent; disputo et disputas; circuit et circumeunt
: tametsi actus animi nullo modo est iis, quae videmus, comparandus.
Si autem animum, ita ut aequum est, animo conferas, magis idem vel
cogitare vel contemplari, vel si quid aliud commodius dicitur, si
ullus eis inest animus, sidera quam homines consideranda sunt.
Caeterum in corporum motibus, si, ut soles diligenter attendas,
nihil omnino a duobus idem fieri potest. An tu cum deambulamus simul,
statim idem nos agere existimas? Absit a prudentia tua. Septentrioni
namque vicinior nostrum qui deambulat, aut alterum pari motu
antecedat, aut tardius ingrediatur necesse est; neutrum tamen sentiri
potest. Sed tu, ni fallor, quid intelligamus, non quid sentiamus
exspectas. Quod si ab axe in meridiem tendamus, conjuncti nobis atque
inhaerentes quantum valemus, innitamurque marmori laevi et aequali,
vel etiam ebori, tam non potest esse amborum idem motus, quam venae
pulsus, quam forma, quam facies. Remove nos et pone Glauciam
prolem, nihil egeris. Quippe his etiam simillimis geminis tanta est
necessitas ut proprie moveantur, quanta fuit ut singuli nascerentur.
3. At enim hoc, inquies, rationi tantum: quod autem sol ab astris
differt, sensibus etiam clarum atque manifestum est. Si magnitudinem
me cogis respicere, nosti de intervallis quam multa dicantur, et ad
quantum incertum perspicuitas ista revocetur. Sed ut concedam ita esse
ut apparet, sic enim et credo, cujus tandem et sensum fefellit illa
proceritas Naevii pede longioris quam qui est sex longissimus ? cui te
credo nimium quaesisse hominem aequalem, et cum minime reperisses,
usque in ejus formam nostram epistolam tendere voluisse. Quare cum in
terris quoque aliquid tale existat, nihil de coelo puto esse mirandum.
Si autem te movet, quod praeter solem nullius sideris lumen implet
diem; quis, quaeso te, hominibus tantus apparuit quantus ille homo
quem Deus suscepit, longe aliter quam caeteros sanctos atque
sapientes? Quem si cum aliis sapientibus conferas, majori distantia
continetur, quam collatione solis caetera sidera. Quam sane
similitudinem diligenter intuere. Fieri enim potest mente qua
excellis, ut quamdam quaestionem de homine Christo a te propositam
transeuntes dissolverimus.
4. Item quaeris utrum summa illa veritas et summa sapientia et forma
rerum, per quem facta sunt omnia, quem Filium Dei unicum sacra
nostra profitentur, generaliter hominis, an etiam uniuscujusque
nostrum rationem contineat. Magna quaestio. Sed mihi videtur, quod
ad hominem faciendum attinet, hominis quidem tantum non meam vel tuam
ibi esse rationem; quod autem ad orbem temporis, varias hominum
rationes in illa sinceritate vivere. Verum hoc cum obscurissimum sit,
qua similitudine illustrari possit ignoro: nisi forte ad artes illas
quae insunt animo nostro confugiendum est. Nam in disciplina metiendi
una est anguli ratio, una quadrati. Itaque quoties demonstrare
angulum volo, non nisi una ratio anguli mihi occurrit. Sed quadratum
nequaquam scriberem, nisi quatuor simul angulorum rationem intuerer:
ita quilibet homo una ratione, qua homo intelligitur, factus est. At
ut populus fiat, quamvis et ipsa una ratio, non tamen hominis ratio,
sed hominum. Si igitur pars hujus universi est Nebridius, sicut
est, et omne universum partibus confit; non potuit universi conditor
Deus rationem partium non habere. Quamobrem quod plurimorum hominum
ibi ratio est, non ad ipsum hominem pertinet, quanquam miris rursum
modis ad unum omnia redigantur. Sed tu id commodius cogitabis: his
contentus sis interim peto, quanquam jam excesserim Naevium.
|
|