|
ROMANIANO AUGUSTINUS.
1. Non haec epistola sic inopiam chartae indicat, ut membranas
saltem abundare testetur. Tabellas eburneas quas habeo, avunculo tuo
cum litteris misi. Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia
differri non potuit quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam
ineptissimum existimavi. Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt,
propter hujusmodi necessitates, mittas peto. Scripsi quiddam de
catholica religione, quantum Dominus dare dignatus est, quod tibi
volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit.
Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina majorum . De
codicibus, praeter libros de Oratore, totum mihi excidit. Sed nihil
amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres quos liberet, et nunc
in eadem maneo sententia. Absens enim quid plus faciam non invenio.
2. Gratissimum mihi est, quod in ultima epistola me participem
domestici tui gaudii facere voluisti. Sed,
|
Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare jubes?
|
|
quanquam nec me jubeas, nec ipse ignores. Quare si ad melius
cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio. Nec enim
debemus nobis, cum ista proveniunt, sed illis per quos proveniunt,
gratulari: quoniam justa, et officiosa, et pro suo genere pacatior
atque tranquillior rerum temporalium administratio recipiendorum
aeternorum meritum gignit, si non teneat cum tenetur, nec implicet cum
multiplicatur, si non cum pacatur involvat. Ipsius enim Veritatis
ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est
quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? Laxatis ergo curis
mutabilium rerum, bona stabilia et certa quaeramus, supervolemus
terrenis opibus nostris. Nam et in mellis copia, non frustra pennas
habet apicula; necat enim haerentem.
|
|