|
MAXIMI MADAURENSIS AD AUGUSTINUM.
1. Avens crebro tuis affatibus laetificari, et instinctu tui
sermonis, quo me paulo ante jucundissime salva charitate pulsasti,
paria redhibere non destiti, ne silentium meum poenitudinem
appellares. Sed quaeso ut si haec quasi seniles artus esse duxeris,
benignarum aurium indulgentia prosequaris. Olympum montem deorum esse
habitaculum, sub incerta fide Graecia fabulatur. At vero nostrae
urbis forum salutarium numinum frequentia possessum nos cernimus et
probamus. Equidem unum esse Deum summum, sine initio, sine prole
naturae, ceu patrem magnum atque magnificum, quis tam demens, tam
mente captus neget esse certissimum? Hujus nos virtutes per mundanum
opus diffusas, multis vocabulis invocamus, quoniam nomen ejus cuncti
proprium videlicet ignoramus. Nam Deus omnibus religionibus commune
nomen est. Ita fit ut dum ejus quasi quaedam membra carptim, variis
supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.
2. Sed impatientem me esse tanti erroris, dissimulare non possum.
Quis enim ferat Jovi fulmina vibranti praeferri Mygdonem ; Junoni,
Minervae, Veneri, Vestaeque Sanaem, et cunctis, proh nefas!
diis immortalibus archimartyrem Namphanionem? inter quos Lucitas
etiam haud minore cultu suspicitur , atque alii interminato numero
(diis hominibusque odiosa nomina) qui conscientia nefandorum
facinorum, specie gloriosae mortis, scelera sua sceleribus
cumulantes, dignum moribus factisque suis exitum maculati repererunt.
Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis
majorum suorum manibus, stulti frequentant, ita ut praesagium vatis
illius indigne ferentis emineat:
|
Inque Deum templis juravit Roma per umbras.
|
|
Sed mihi hac tempestate propemodum videtur bellum Actiacum rursus
exortum, quo Aegyptia monstra in Romanorum deos audeant tela
vibrare, minime duratura.
3. Sed illud quaeso, vir sapientissime, uti remoto facundiae robore
atque exploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam quibus pugnare
solebas Chrysippeis argumentis, postposita paululum dialectica, quae
nervorum suorum luctamine nihil certi cuiquam relinquere nititur, ipsa
re approbes, quis sit iste Deus quem vobis, Christiani, quasi
proprium vindicatis, et in locis abditis praesentem vos videre
componitis. Nos etenim deos nostros luce palam ante oculos atque aures
omnium mortalium piis precibus adoramus, et per suaves hostias
propitios nobis efficimus, et a cunctis haec cerni et probari
contendimus.
4. Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho, et in
sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo:
|
Trahit sua quemque voluptas.
|
|
Post haec non dubito, vir eximie, qui a mea secta deviasti, hanc
epistolam aliquorum furto detractam, flammis vel quolibet pacto
perituram. Quod si acciderit, erit damnum chartulae, non nostri
sermonis, cujus exemplar penes omnes religiosos perpetuo retinebo.
Dii te servent, per quos et eorum atque cunctorum mortalium communem
patrem, universi mortales, quos terra sustinet, mille modis concordi
discordia veneramur et colimus.
|
|