|
AD MAXIMUM MADAURENSEM .
1. Seriumne aliquid inter nos agimus an jocari libet? Nam sicut tua
epistola loquitur, utrum causae ipsius infirmitate, an morum tuorum
comitate sit factum, ut malles esse facetior quam paratior, incertum
habeo. Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est:
quae nescio quo pertinuerit, nisi ut me commonefaceret in illo monte
Jovem castra posuisse, cum adversus patrem bella gereret, ut ea docet
historia, quam vestri etiam sacram vocant; et in isto foro recordarer
esse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum
daemonium infestissimum civibus, porrectis tribus digitis contra
collocata statua humana comprimeret. Ergone unquam ego crediderim,
mentione illius fori facta, numinum talium memoriam mihi te renovare
voluisse, nisi jocari potius quam serio agere maluisses! Sed illud
plane quo tales deos quaedam Dei unius magni membra esse dixisti,
admoneo, quia dignaris, ut ab hujusmodi sacrilegis facetiis te
magnopere abstineas. Siquidem illum Deum dicis unum, de quo, ut
dictum est a veteribus, docti indoctique consentiunt, hujusne tu
membra dicis esse, quorum immanitatem, vel, si hoc mavis,
potentiam, mortui hominis imago compescit? Plura hinc possem dicere;
vides enim pro tua prudentia, quam locus late iste pateat
reprehensioni. Sed me ipse cohibeo, ne a te rhetorice potius quam
veridice agere existimer.
2. Nam quod nomina quaedam Punica mortuorum collegisti, quibus in
nostram religionem festivas, ut tibi visum est, contumelias jaciendas
putares, nescio utrum refellere debeam, an silentio praeterire. Si
enim res istae videntur tam leves tuae gravitati quam sunt, jocari mihi
non multum vacat. Si autem graves tibi videntur, miror quod nominum
absurditate commoto, in mentem non venerit habere tuos et in
sacerdotibus Eucaddires , et in numinibus Abaddires. Non puto ego
ista tibi cum scriberes in animo non fuisse, sed more humanitatis et
leporis tui, commonefacere nos voluisti ad relaxandum animum, quanta
in vestra superstitione ridenda sint. Neque enim usque adeo teipsum
oblivisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique
in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. Nam si
ea vocabula interpretemur, Namphanio quid aliud significat, quam boni
pedis hominem, id est cujus adventus afferat aliquid felicitatis;
sicut solemus dicere, secundo pede introisse, cujus introitum
prosperitas aliqua consecuta sit? Quae lingua si improbatur abs te,
nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter
esse mandata memoriae. Poeniteat te certe ibi natum, ubi hujus
linguae cunabula recalent. Si vero et sonus nobis non rationabiliter
displicet, et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes
quod succenseas Virgilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quae
illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo:
|
Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.
|
|
Secundo pede optat ut veniat. Ergo venire Herculem optat
Namphanionem, de quo tu multum nobis insultare dignaris. Verumtamen
si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum: deum
Stercutium, deam Cloacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum
Pallorem, deam Febrem, et caetera innumerabilia hujuscemodi, quibus
Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt, et colenda
censuerunt: quae si negligis, Romanos deos negligis; ex quo
intelligeris non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina ,
tanquam numinum Romanorum altaribus deditus, contemnis ac despicis.
3. Sed mihi videris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili
pendere, sed ex eis nescio quam captare ad hujus vitae transitum
voluptatem: quippe qui etiam non dubitaveris ad Maronem confugere, ut
scribis, et ejus versu te tueri, quo ait:
|
Trahit sua quemque voluptas.
|
|
Nam si tibi auctoritas Maronis placet, sicut placere significas,
profecto etiam illud placet:
|
Primus ab aethereo venit Saturnus Olympo,
Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis.
|
|
et caetera, quibus eum atque hujuscemodi deos vestros vult intelligi
homines fuisse. Legerat enim ille multam historiam vetusta auctoritate
roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus
quam postulare auderemus commemorat, et perducere in hominum notitiam,
quantum illa tempora patiebantur, molitur.
4. Quod autem dicis, eo nostris vestra sacra praeponi, quod vos
publice colitis deos, nos autem secretioribus conventiculis utimur:
primo illud abs te quaero, quomodo oblitus sis Liberum illum, quem
paucorum sacratorum oculis committendum putatis. Deinde tu ipse
judicas nihil aliud te agere voluisse, cum publicam sacrorum vestrorum
celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates
civitatis per plateas vestrae urbis bacchantes ac furentes, ante oculos
quasi spectacula poneremus: in qua celebritate, si numine
inhabitamini, certe videtis quale illud sit quod adimit mentem. Si
autem fingitis; quae sunt ista etiam in publico vestra secreta, vel
quo pertinet tam turpe mendacium? deinde cur nulla futura canitis, si
vates estis? aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis?
5. Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praetermittenda existimo,
per epistolam tuam feceris recordari, quid nos non derideamus deos
vestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intelligit, qui
et ingenium tuum novit, et legit litteras tuas? Itaque si aliquid
inter nos his de rebus vis agamus, quod aetati tuae prudentiaeque
congruit, quod denique de nostro proposito jure a charissimis nostris
flagitari potest, quaere aliquid nostra discussione dignum: et ea pro
vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causae praevaricatorem
putemus, quo nos magis commoneas quae contra illos dici possunt, quam
pro eis aliquid dicas. Ad summam tamen, ne te hoc lateat, et in
sacrilega convicia imprudentem trahat, scias a Christianis
catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est,
nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum
et conditum a Deo, sed unum ipsum Deum qui fecit et condidit omnia.
Disserentur ista latius, ipso vero et uno Deo adjuvante, cum te
graviter agere velle cognovero.
|
|