EPISTOLA XVIII . Naturarum genus triplex perstringitur.

AUGUSTINUS CAELESTINO.

1. O utinam possem assidue tibi aliquid dicere! Id autem aliquid est, ut curis exueremur inanibus, et curis indueremur utilibus. Nam de securitate nescio utrum quidquam in hoc mundo sperandum sit. Scripsi, nec recepi ulla rescripta. Misi adversum Manichaeos libros, quos paratos et emendatos mittere potui, nec quidquam ex illis judicii motusque nostri notum mihi factum est. Nunc eos repetere jam me, vos autem restituere convenit. Peto itaque ne differatis eos remittere cum rescriptis, quibus nosse cupio quid de illis geritis, vel adhuc ad illum errorem expugnandum quid armaturae vobis opus esse arbitremini.

2. Sane quoniam te novi, accipe hoc quiddam grande et breve. Est natura per locos et tempora mutabilis, ut corpus. Et est natura per locos nullo modo, sed tantum per tempora etiam ipsa mutabilis, ut anima. Et est natura quae nec per locos, nec per tempora mutari potest; hoc Deus est. Quod hic insinuavi quoquo modo mutabile, creatura dicitur; quod immutabile, Creator. Cum autem omne quod esse dicimus, in quantum manet dicamus, et in quantum unum est, omnis porro pulchritudinis forma unitas sit: vides profecto in ista distributione naturarum, quid summe sit, quid infime, et tamen sit; quid medie, majusque infimo, et minus summo sit. Summum illud est ipsa beatitas: infimum, quod nec beatum esse potest, nec miserum: quod vero medium, vivit inclinatione ad infimum, misere; conversione ad summum, beate vivit. Qui Christo credit, non diligit infimum, non superbit in medio, atque ita summo inhaerere fit idoneus: et hoc est totum quod agere jubemur, monemur, accendimur.