|
GAIO AUGUSTINUS.
1. Ut abs te abscessimus, dici non potest quanta suavitate nos
perfuderit recordatio tui, ac saepe perfundat. Recolimus enim ardore
inquisitionis tuae, cum esset mirabilis, non fuisse perturbatam
modestiam disputandi. Nam neque flagrantius percontantem, neque
tranquillius audientem, quemquam facile invenerim. Vellem itaque
tecum multum loqui: non enim multum esset, quantumcumque esset, si
tecum loquerer. Sed quia difficile est, quid opus est causas
quaerere? Prorsus difficile est: erit fortasse aliquando facillimum;
ita Deus velit: nunc certe aliud est. Dedi ergo negotium fratri,
per quem litteras misi, ut omnia nostra legenda praebeat prudentissimae
Charitati tuae. Non enim aliquid meum inculcabit invito; novi enim
quid benignitatis in nos animo geras; quae tamen si lecta probaveris,
et vera pervideris, nostra esse non putes, nisi quia data sunt, eoque
te convertas licet, unde tibi quoque est ut ea probares datum. Nemo
enim quod legit, in codice ipso cernit verum esse, aut in eo qui
scripserit; sed in se potius, si ejus menti quoddam non vulgariter
candidum, sed a faece corporis remotissimum lumen veritatis impressum
est. Quod si falsa aliqua atque improbanda compereris, de humano
nubilo irrorata scias, et ea vere nostra esse deputes. Hortarer autem
te ad quaerendum, nisi videre mihi viderer hiantia quaedam ora cordis
tui; hortarer etiam, ut quod verum cognoveris viriliter teneas, nisi
prae te ferres evidentissimum robur animi et consilii tui. Totum enim
se mihi brevi tempore, prope discussis corporis tegumentis, quod in te
vivit, aperuit. Neque ullo modo siverit Domini nostri
misericordissima providentia, ut a catholico Christi grege tu vir tam
bonus et egregie cordatus alienus sis.
|
|