|
ZENOBIO AUGUSTINUS.
1. Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia quae corporeus sensus
attingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed
labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar,
non esse. Horum itaque perniciosissimum amorem, poenarumque
plenissimum, vera et divina philosophia monet frenare atque sopire; ut
se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea quae semper ejusdem
modi sunt, nec peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet.
Quae cum ita sint, et cum te verum ac simplicem, qualis sine ulla
sollicitudine amari potes, in semetipsa mens videat, fatemur tamen
congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis,
locisque sejungeris, quaerere nos, eoque dum licet cupere. Quod
profecto vitium, si te bene novi, amas in nobis; et cum omnia bona
optes charissimis et familiarissimis tuis, ab hoc eos sanari metuis.
Si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum, et eo
captos irridere valeas, nae tu magnus atque alius. Ego quidem quamdiu
desidero absentem, desiderari me volo. Invigilo tamen, quantum
queo, et enitor, ut nihil amem quod abesse a me invito potest.
Quocum officio commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum
disputationem perficiendam, si curae nobismetipsis sumus. Nam eam cum
Alypio perfici nequaquam sinerem, etiamsi vellet. Non vult autem.
Non enim est humanitatis ejus nunc mecum operam dare, ut in quam
multis possemus litteris te nobiscum teneamus, nescio qua necessitate
fugientem.
|
|