|
AUGUSTINUS ANTONINO .
1. Cum a duobus tibi scripta deberentur, cumulatissime magis pars
reddita est, quod unum nostrum praesentem vides, cujus ex ore cum me
quoque accipis, poteram non rescribere, nisi ipso jubente fecissem,
quo proficiscente supervacaneum videbatur esse quod feci. Quapropter
fertilius tecum fortasse colloquor, quam si coram adessem, cum et
epistolam meam legis, et eum audis in cujus pectore me habitare optime
nosti. Cum magno gaudio litteras Sanctitatis tuae consideravi atque
digessi, quod et christianum animum tuum sine ullo fuco iniqui
temporis, et in nos amicissimum prae se gerunt.
2. Gratulor tibi, et gratias ago Deo et Domino nostro de spe et
fide et charitate tua tibique apud eum, quod de nobis tam bene
existimas ut fideles Dei servos esse credas, idque ipsum in nobis
corde purissimo diligas: quanquam hinc etiam gratulandum benevolentiae
tuae potius, quam gratiae tibi agendae sint. Tibi enim prodest ipsam
diligere bonitatem, quam profecto diligit qui eum diligit quem credit
bonum, sive ille se ita, sive aliter quam creditur habeat. Unus
tantum in hac re cavendus est error, ne quisquam non de homine, sed de
ipso hominis bono aliter sentiat, quam veritas postulat. Tu vero,
frater dilectissime, qui nullo modo erras credendo vel sciendo, magnum
bonum esse libenter Deo casteque servire, cum quemlibet hominum
propterea diligis, quod hujus boni participem credis, tecum est
fructus tuus, etiam si ille non ita sit. Quapropter tibi de hac re
gratulandum est; illi autem, non si propterea diligitur, sed si talis
est, qualem esse existimat a quo propterea diligitur. Quales itaque
nos simus, quantumque in Deum promoverimus, ipse viderit, cujus non
solum de hominis bono, sed de homine ipso non potest errare judicium.
Tibi ad mercedem beatitudinis, quod ad hanc rem attinet, satis est,
quod nos tales credens quales oportet esse servos Dei, toto sinu
cordis amplecteris. Gratias vero tibi uberes agimus, quod nos cum
laudas, tanquam tales simus, mirabiliter hortaris, ut tales esse
cupiamus; uberiores etiam, si non solum te commendes orationibus
nostris, sed etiam non praetermittas orare pro nobis. Gratior est
enim Deo pro fratre deprecatio, ubi sacrificium charitatis offertur.
3. Parvulum tuum plurimum saluto, et secundum praecepta Domini
salutaria opto grandescere. Domui quoque tuae unam fidem et devotionem
veram, quae sola catholica est, provenire desidero et precor: in quam
rem, si quam forte aliam nostram operam necessariam existimas, ne tibi
vindicare dubites et communi domino fretus et jure charitatis. Illud
sane admonuerim religiosissimam prudentiam tuam, ut timorem Dei non
irrationabilem vel inseras infirmiori vasi tuo, vel nutrias, divina
lectione gravique colloquio. Nemo enim fere sollicitus de statu animae
suae, atque ob hoc sine pertinacia inquirendae voluntati Domini
intentus est, qui bono demonstratore usus non dignoscat quid inter
schisma quodlibet atque unam Catholicam intersit.
|
|