|
AURELIO episcopo, AUGUSTINUS presbyter.
CAPUT PRIMUM.---Salutato Aurelio agit de comes
sationibus ab ecclesia removendis.
1. Qua gratia responderem litteris Sanctitatis tuae cum diu
haesitans non reperirem (omnia enim vicit affectus animi mei, quem jam
sponte surgentem lectio epistolae tuae multo ardentius excitavit),
commisi me tamen Deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea
rescriberem quae utrique nostrum studio in Domino et cura ecclesiastica
pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. Atque illud
primum, quod orationibus meis te adjuvari credis, non solum non
defugio, verum etiam libenter amplector. Ita enim, etsi non meis,
certe tuis, me Dominus noster exaudiet. Quod fratrem Alypium in
nostra conjunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi
hujus vitare cupientibus, benevolentissime accepisti, ago gratias,
quas nullis verbis explicare possim: Dominus hoc rependat in animam
tuam. Omnis itaque fratrum coetus, qui apud nos coepit coalescere,
tanta tibi praerogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe
disjunctis ita nobis consulueris tanquam praesentissimus spiritu.
Quapropter precibus quantum valemus incumbimus, ut gregem tibi
commissum tecum Dominus sustinere dignetur, nec te uspiam deserere,
sed adesse adjutor in opportunitatibus, faciens cum Ecclesia sua
misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spirituales viri ut faciat,
lacrymis eum gemitibusque interpellant.
2. Scias itaque, domine beatissime et plenissima charitate
venerabilis, non desperare nos, imo sperare vehementer, quod Dominus
et Deus noster per auctoritatem personae quam geris, quam non carni,
sed spiritui tuo impositam esse confidimus, multas carnales foeditates
et aegritudines quas Africana Ecclesia in multis patitur, in paucis
gemit, consiliorum gravitate et tua possit sanare. Cum enim
Apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in
loco posuerit, de quibus innumerabilium vitiorum exsurgit seges, unum
horum quod secundo loco posuit, acerrime in Ecclesia vindicatur; duo
autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur
hominibus, atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia jam
putentur. Ait enim vas electionis: Non in comessationibus et
ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et
dolo; sed induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne
feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 13, 14).
3. Horum ergo trium, cubilia et impudicitiae tam magnum crimen
putantur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa
etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculavit
: et recte omnino. Sed quare solum? Comessationes enim et
ebrietates ita concessae et licitae putantur, ut in honorem etiam
beatissimorum martyrum, non solum per dies solemnes (quod ipsum quis
non lugendum videat, qui haec non carnis oculis inspicit), sed etiam
quotidie celebrentur. Quae foeditas si tantum flagitiosa et non etiam
sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae viribus sustentandam
putaremus. Quanquam ubi est illud, quod cum multa vitia enumerasset
idem apostolus, inter quae posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret
cum talibus nec panem edere? (I Cor. V, 11). Sed feramus
haec in luxu et labe domestica, et eorum conviviorum quae privatis
parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum
quibus panem edere prohibemur; saltem de sanctorum corporum sepulcris,
saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus
arceatur. Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequentatur in
sanctis locis, honor martyrum nominatur?
4. Haec si prima Africa tentaret auferre a caeteris terris,
imitatione digna esse deberet: cum vero et per Italiae maximam
partem, et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis Ecclesiis,
partim quia nunquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata,
sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et
animadversione exstincta atque deleta sint, dubitamus quomodo possumus
tantam morum labem, vel proposito tam late exemplo emendare? Et nos
quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas agimus
gratias Deo: quanquam ejus modestiae atque lenitatis est, ejus
denique prudentiae et sollicitudinis in Domino, ut etiamsi Afer
esset, cito illi de Scripturis persuaderetur curandum, quod
licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit. Sed tanta
pestilentia est hujus mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur,
nisi concilii auctoritate non possit. Aut si ab una ecclesia inchoanda
est medicina; sicut videtur audaciae, mutare conari quod
Carthaginensis Ecclesia tenet, sic magnae impudentiae est, velle
servare quae Carthaginensis Ecclesia correxit. Ad hanc autem rem
quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus
exsecrabatur?
5. Sed quod erat tunc dolendum nunc auferendum est; non aspere, sed
sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis (Gal.
VI, 1). Dant enim mihi fiduciam litterae tuae indices
germanissimae charitatis, ut tecum tanquam mecum audeam colloqui. Non
ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista
tolluntur; magis docendo quam jubendo, magis monendo quam minando.
Sic enim agendum est cum multitudine: severitas autem exercenda est in
peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fiat, de
Scripturis comminando vindictam futuram ne nos ipsi in nostra
potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur . Ita prius
movebuntur spirituales vel spiritualibus proximi, quorum auctoritate,
et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus caetera multitudo
frangatur.
6. Sed quoniam istae in coemeteriis ebrietates et luxuriosa
convivia, non solum honores martyrum a carnali et imperita plebe credi
solent, sed etiam solatia mortuorum; mihi videtur facilius illic
dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de Scripturis
prohibeatur, et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere
aliquid adjuvare credendum est, super ipsas memorias non sint
sumptuosae, atque omnibus petentibus sine typho , et cum alacritate
praebeantur: neque vendantur; sed si quis, pro religione aliquid
pecuniae offerre voluerit, in praesenti pauperibus eroget . Ita nec
deserere videbuntur memorias suorum, quod potest gignere non levem
cordis dolorem, et id celebrabitur in Ecclesia quod pie et honeste
celebratur. Haec interim de comessationibus et ebrietatibus dicta
sint.
CAPUT II.---De contentione et laudis appetitu. Quomodo
honor et laus à praelatis assumenda.
7. De contentione autem et dolo quid me attinet dicere, quando ista
vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt? Horum autem
morborum mater superbia est, et humanae laudis aviditas, quae etiam
hypocrisim saepe generat. Huic non resistitur, nisi crebris divinorum
Librorum testimoniis incutiatur timor et charitas Dei: si tamen ille
qui hoc agit, seipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum,
minus sibi assumendo quam offertur; sed tamen ab eis qui se honorant
nec totum nec nihil accipiendo, et id quod accipitur laudis aut
honoris, non propter se qui totus coram Deo esse debet et humana
contemnere, sed propter illos accipiatur quibus consulere non potest,
si nimia dejectione vilescat. Ad hoc enim pertinet quod dictum est,
Nemo juventutem tuam contemnat (I Tim. IV, 12); cum hoc ille
dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi
servus non essem (Gal. I, 10).
8. Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et
omnem pompam inanem praecidere, et si quid inde necessarium retinetur,
id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim
frustra dictum est: Deus confringet ossa hominum placere volentium
(Psal. LII, 6). Quid enim languidius, quid tam sine
stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male
loquentium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur?
Cujus rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor
laudis ossa ejus confringeret. Praesumo de robore animi tui: itaque
ista quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum
considerare quam sint gravia, quam difficilia. Non enim hujus hostis
vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit; quia si cuiquam facile est
laude carere dum denegatur, difficile est ea non delectari cum
offertur; et tamen tanta mentis in Deum debet esse suspensio, ut si
non merito laudemur, corrigamus eos quos possumus; ne arbitrentur aut
in nobis esse quod non est, aut nostrum esse quod Dei est, aut ea
laudent quae quamvis non desint nobis, aut etiam supersint, nequaquam
tamen sunt laudabilia; velut sunt bona omnia quae vel cum pecoribus
habemus communia, vel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur
propter Deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum; non tamen
nobis quia placemus hominibus, sed si coram Deo tales sumus, quales
nos esse credunt, et non tribuitur nobis, sed Deo, cujus dona sunt
omnia quae vere meritoque laudantur. Haec mihi ipse canto quotidie,
vel potius ille cujus salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in
divinis Lectionibus inveniuntur, sive quae intrinsecus animo
suggeruntur; et tamen vehementer cum adversario dimicans, saepe ab eo
vulnera capio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non
possum.
9. Haec propterea scripsi, ut si tuae Sanctitati jam non sunt
necessaria, sive quod plura hujusmodi ipse cogites atque utiliora,
sive quod tuae Sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea
nota sint tibi, sciasque unde pro mea infirmitate Deum rogare
digneris: quod ut impensissime facias, obsecro per humanitatem illius
qui praeceptum dedit ut invicem onera nostra portemus. Multa sunt quae
de vita nostra et conversatione deflerem, quae nollem per litteras ad
te venire, si inter cor meum et cor tuum ulla essent ministeria praeter
os meum et aures tuas. Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum
tota sinceritate charissimus, cujus in te vere fraternam cum praesens
essem benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus dignatus
fuerit, quando opportunum videbitur, ad nos venire, quidquid cum ejus
Sanctitate, et spirituali affectu colloqui potuerimus, aut nihil,
aut non multum distabit, ac si cum tua Dignatione id ageremus. Quod
ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus
posco, quantis verba nulla sufficiunt. Absentiam enim meam tantum
longe Hipponenses vehementer nimisque formidant, neque ullo modo mihi
sic volunt credere, ut et ego videam agrum quem fratribus datum
provisione et liberalitate tua didicimus, ante epistolam tuam, per
sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia,
quae audire desiderabamus, audivimus. Praestabit Dominus ut etiam
caetera, quae adhuc desideramus, impleantur.
|
|