|
Domino merito honorabili, et beatissimo patri ALYPIO,
PAULINUS et THERASIA peccatores.
1. Haec est vera charitas, haec perfecta dilectio, quam tibi circa
humilitatem nostram inesse docuisti, domine vere sancte, et merito
beatissime ac desiderabilis. Accepimus enim per hominem nostrum
Julianum de Carthagine revertentem, litteras tantam nobis
Sanctitatis tuae lucem afferentes, ut nobis charitatem tuam non
agnoscere, sed recognoscere videremur. Quia videlicet ex illo, qui
nos ab origine mundi praedestinavit sibi, charitas ista manavit, in
quo facti sumus antequam nati, quia ipse fecit nos, et non ipsi nos
(Psal. XCIX, 3), qui fecit quae futura sunt. Hujus igitur
praescientia et opere formati in similitudinem voluntatum et unitatem
fidei vel unitatis fidem praeveniente notitiam charitate connexi sumus,
ut nos invicem ante corporales conspectus revelante spiritu nosceremus.
Gratulamur itaque et gloriamur in Domino, qui unus atque idem ubique
terrarum operatur in suis dilectionem suam Spiritu sancto, quem super
omnem carnem effudit, fluminis impetu laetificans civitatem suam. In
cujus te civibus principalem cum principibus populi sui, sede
apostolica merito collocavit: nosque etiam, quos erexit elisos, et de
terra inopes suscitavit, in vestra voluit sorte numerari. Sed magis
gratulamur in eo Domini munere, quo nos in pectoris tui habitatione
constituit; quoque ita visceribus tuis insinuare dignatus est, ut
peculiarem nobis charitatis tuae fiduciam vindicemus, his officiis
atque muneribus provocati, ut nos diffidenter aut leviter te amare non
liceat.
2. Accepimus enim insigne praecipuum dilectionis et sollicitudinis
tuae, opus sancti et perfecti in Domino Christo viri, fratris nostri
Augustini libris quinque confectum, quod ita miramur atque
suspicimus, ut dictata divinitus verba credamus. Itaque fiducia
suscipiendae nobis unanimitatis tuae, et ad ipsum scribere ausi sumus,
dum nos illi per te, et de imperitia excusandos, et ad charitatem
commendandos praesumimus; sicut et omnibus sanctis, quorum nos et
absentium officiis sospitare dignatus es, pari procul dubio curaturus
affectu, ut per Sanctitatem tuam, nostris invicem salutentur
obsequiis, et in clero Sanctitatis tuae comites, et in monasteriis
fidei ac virtutis tuae aemulatores. Nam etsi in populis ac super
populum agas, oves pascuae Domini regens sollicitis vigil pastor
excubiis: tamen abdicatione saeculi, et repulsa carnis ac sanguinis,
desertum tibi ipse fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis.
3. Sane vicario aliquatenus munere, licet per omnia tibi impar, ut
jusseras, providi illam Eusebii venerabilis episcopi
Constantinopolitani de cunctis temporibus historiam. Sed in hoc fuit
obtemperandi mora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc
codicem, Romae reperi apud parentem nostrum vere sanctissimum
Domnionem, qui procul dubio promptius mihi paruit in hoc beneficio,
quod tibi deferendum indicavi . Verumtamen quia et loca tua mihi
significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad venerabilem socium
coronae tuae, patrem nostrum Aurelium ita scripsimus, ut si nunc
Hippone-regio degeres, illo tibi litteras nostras, et transcriptam
Carthagine membranam mittere dignaretur. Quod et sanctos viros, quos
indices charitatis ipsorum, tuo sermone cognovimus. Comitem et
Evodium rogavimus, ut haec scribere ipsi curarent, ne vel parenti
Domnioni diutius codex suus deforet, et tibi transmissus sine
necessitate redhibendi maneret.
4. Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me immerentem et
inopinantem magno tui amore complesti, ut pro hac historia temporum,
referas mihi omnem tuae Sanctitatis historiam: ut quod genus, unde
sis domo, tanto vocatus a Domino, quibus exordiis segregatus ab utero
matris tuae, ad matrem filiorum Dei prole laetantem, abjurata carnis
et sanguinis stirpe, transieris, et in genus regale et sacerdotale sis
translatus, edisseras. Quod enim indicasti, jam de humilitatis
nostrae nomine apud Mediolanum te didicisse, cum illic initiareris,
fateor curiosius me velle condiscere, ut omni parte te noverim, quo
magis gratuler, si a suscipiendo mihi patre nostro Ambrosio, vel ad
fidem invitatus es, vel ad sacerdotium consecratus, ut eumdem ambo
videamur habere auctorem. Nam ego etsi a Delphino Burdegalae
baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania, per vim
inflammatae subito plebis, sacratus sim; tamen Ambrosii semper et
dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in sacerdotii ordine
confoveor. Denique suo me clero vindicare voluit, ut etsi diversis
locis degam, ipsius presbyter censear.
5. Sed de me ne quid ignores, scias antiquissimum peccatorem, non
ita olim de tenebris et umbra mortis eductum, spiritum aurae vitalis
hausisse, nec ita olim posuisse in aratro manum, et crucem Domini
sustulisse; quam ut in finem perferre valeamus, orationibus tuis
adjuvemur. Accumulabitur haec meritis tuis merces, si interventu tuo
onera nostra relevaveris. Sanctus enim laborantem adjuvans (quia
fratrem non audemus dicere) exaltabitur sicut civitas magna. Et tu
quidem super montem civitas aedificata es, vel accensa super
candelabrum lucerna in septiformi claritate colluces; nos sub modio
peccatorum delitescimus: visita litteris tuis, et profer in lucem in
qua ipse versaris, super aurea candelabra conspicuus. Eloquia tua
lumen semitis nostris erunt, et oleo lucernae tuae impinguabitur caput
nostrum. Et accendetur fides, cum spiritu oris tui cibum mentis et
lumen animae sumpserimus.
6. Pax et gratia Dei tecum, et corona justitiae tibi maneat in die
illo, domine pater, merito dilectissime et venerabilis et
exoptatissime. Benedictos Sanctitatis tuae comites et aemulatores,
in Domino fratres, si dignantur, nostros, tam in ecclesiis quam in
monasteriis, Carthagini, Thagastae, Hippone-regio, et totis
parochiis tuis atque omnibus cognitis tibi per Africam locis, Domino
catholice servientes, multo affectu et obsequio salutari rogamus. Si
ipsam membranam sancti Domnionis acceperis, transcriptam nobis
remittere dignaberis. Et hoc rogo scribas mihi quem hymnum meum
cognoveris. Panem unum Sanctitati tuae unitatis gratia misimus, in
quo etiam Trinitatis soliditas continetur. Hunc panem eulogiam esse
tu facies dignatione sumendi.
|
|