EPISTOLA XXV . Paulinus Augustino, exquisitis eum laudibus exornans pro quinque ejus adversus Manichaeos libris, quos ab Alypio acceperat. Panem ipsi dono mittit.

Domino fratri unanimo et venerabili AUGUSTINO, PAULINUS et THERASIA peccatores.

1. Charitas Christi quae urget nos, et absentes licet per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi pudore depulso praestitit: teque per litteras tuas visceribus meis intimavit, quas et de scholasticis facultatibus affluentes, et de coelestibus favis dulces, ut animae meae medicas et altrices, in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti et venerabilis nobis episcopi nostri Alypii, non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro Ecclesiae multarum urbium utilitate suscepimus. Hos igitur nunc libros lectioni habeo; in his me oblecto; de his cibum capio, non illum qui perit, sed qui operatur vitae aeternae substantiam per fidem nostram, qua accorporamur in Christo Jesu Domino nostro: cum fides nostra, quae visibilium negligens, invisibilibus inhiat, per charitatem omnia secundum veritatem omnipotentis Dei credentem, litteris et exemplis fidelium roboretur. O vere sal terrae, quo praecordia nostra ne possint seculi vanescere errore, condiuntur! O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita, quae late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen effundens, densas licet haereticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas!

2. Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor, et oris tui spiritu vescor. Os enim tuum fistulam aquae vivae et venam fontis aeterni merito dixerim quia fons in te aquae salientis in vitam aeternam Christus effectus est (Joan. IV, 14). Cujus desiderio sitivit in te anima mea, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit. Ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos me satis armaveris, si qua in alios quoque hostes catholicae fidei munimina comparasti (quia hostis noster, cui mille nocendi artes, tam variis expugnandus est telis, quam oppugnat insidiis), quaeso promere mihi de armamentario tuo, et conferre non abnuas arma justitiae. Sum enim laboriosus, etiam nunc sub magno onere peccator , veteranus in numero peccatorum, sed aeterno regi novus in corpore tiro militiae. Sapientiam mundi miser hucusque miratus sum, et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam Deo stultus et mutus fui. Postquam inveteravi inter inimicos meos, et vanui in cogitationibus meis, levavi oculos meos in montes, ad praecepta legis et gratiae dona suspiciens: unde mihi auxilium venit a Domino, qui non secundum iniquitates retribuens, illuminavit caecum, solvit compeditum, humiliavit erectum male, ut erigeret humiliatum pie.

3. Sequor igitur, non aequis adhuc passibus, magna justorum vestigia, si possim orationibus vestris apprehendere, in quo Dei miserationibus apprehensus sum. Rege ergo parvulum in terra reptantem, et tuis gressibus ingredi doce. Nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritualis exortus aetate consideres. Quippe aetas mihi secundum carnem ea jam est, qua fuit ille ab Apostolis in porta Speciosa, verbi potestate sanatus (Act. III, 7, et IV, 22). In natalibus autem animae, illius adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo vulneribus immolata, digno sanguine agni victimam praecucurrit, et dominicam auspicata est passionem. Atque ideo ut infantem adhuc verbo Dei et spirituali aetate lactentem, educa verbis tuis, uberibus fidei, sapientiae, charitatis inhiantem. Si officium commune consideras, frater es; si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi es, etsi forte sis aevo junior, quia te ad maturitatem meriti et honorem seniorum provexit juvenem cana prudentia. Fove igitur et corrobora me in sacris Litteris, et spiritualibus studiis, tempore, ut dixi, recentem, et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia, usu rudem, vixdum a fluctibus seculi emergentem, tu qui jam solido littore constitutus, tuto excipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter navigemus. Interea me de periculis vitae istius et profundo peccatorum evadere nitentem, orationibus tuis tanquam tabula sustine, ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus evadam.

4. Idcirco enim me levare sarcinis, et vestimentis onerantibus exuere curavi, ut undosum hoc, quod inter nos et Deum peccatis interlatrantibus separat, praesentis vitae salum, omni amictu carnis, et cura diei sequentis, jubente et adjuvante Christo expeditus enatem. Neque id me perfecisse glorior; quod etsi gloriari possem, in Domino gloriarer, cujus est perficere, quod nobis adjacet velle: sed concupiscit adhuc anima mea desiderare judicia Domini. Vide quando assequatur effectu Dei voluntatem , qui adhuc ipsum desiderare desiderat. Quod in me tamen est, dilexi decorem domus sanctae, et quantum in me fuit, elegeram abjectus esse in domo Domini. Sed cui placuit segregare me ab utero matris meae, et ab amicitia carnis et sanguinis ad gratiam suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni meriti, suscitare de terra et de lacu miseriarum, ac de luto faecis educere, ut collocaret me cum principibus populi sui, et partem meam in tua sorte poneret, ut te praestante meritis, officio sociatus aequarer .

5. Praesumptione igitur non mea, sed placito et ordinatione Domini, Fraternitatis tuae mihi foedus usurpans, tanto indignus honore me dignor; quia te pro tua sanctitate certo scio, nam veritate sapis, non alta sapere, sed humilibus congruere. Ideoque prompte et intime recepturum spero charitatem humilitatis nostrae, quam quidem jam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium (quia dignatur) patrem nostrum, confido. Is enim sine dubio de se tibi exemplum praebuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos, et longinqua soli vel sali intercapedine disparatos, spiritu verae dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et videre diligendo potuit, et alloquendo pertingere. Hic nobis prima affectus sui documenta, et charitatis tuae pignora in supradicto digno munere librorum dedit. Et quanto studuit impendio, ut Sanctitatem tuam non ipsius tantum verbis, sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter tantopere curasse eumdem credimus, ut nos vicissim ipsius imitatione plurimum diligas. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat optamus, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, desiderantissime: totam domum, et omnem comitem, et aemulatorem in Domino sanctitatis tuae, plurimo fraternitatis unanimae salutamus affectu. Panem unum, quem unanimitatis indicio misimus charitati tuae, rogamus accipiendo benedicas.