|
Domino vere sancto et venerabili, et eximia in Christo laude
praedicando, fratri PAULINO, AUGUSTINUS, in Domino
salutem.
1. O bone vir et bone frater, latebas animam meam: et ei dico ut
toleret quod adhuc lates oculos meos, et vix mihi obtemperat; imo non
obtemperat. An vero tolerat? Cur ergo me excruciat desiderium tui
apud ipsam intus animam? Nam si molestias corporis paterer, et si non
perturbarent aequitatem animi mei, recte illas tolerare dicerer; cum
autem non aequo animo fero quod te non video, intolerabile est istam
appellare tolerantiam. Sed quando tu talis es, esse sine te fortasse
intolerabilius toleraretur. Bene est ergo, quia aequo animo ferre non
possum, quod si aequo animo ferrem, aequo animo ferendus non essem.
Mirum est, sed tamen verum, quod mihi accidit: doleo quod te non
video, et me ipse consolatur dolor. Ita mihi displicet fortitudo qua
patienter fertur absentia bonorum, sicuti es. Nam et Jerusalem
futuram desideramus utique, et quanto impatientius desideramus ipsam,
tanto patientius sustinemus omnia propter ipsam. Quis igitur potest
non gaudere te viso, ut possit quandiu te non videt, non dolere!
Ergo neutrum possum, et quoniam si possem, immaniter possem, non
posse delector, atque in eo quod delector nonnullum solatium est.
Dolentem itaque me non sedatus, sed consideratus consolatur dolor.
Ne reprehendas, quaeso, sanctiore gravitate qua praevales, et dicas
non recte me dolere, quod adhuc te non noverim, cum animum mihi tuum,
hoc est teipsum interiorem aspiciendum patefeceris. Quid enim si
uspiam te vel in terrena tua civitate didicissem fratrem et dilectorem
meum, et tantum in Domino ac talem virum, nullumne me dolorem
sensurum fuisse arbitrareris, si non sinerer nosse domum tuam?
Quomodo ergo non doleam, quod nondum faciem tuam novi, hoc est domum
animae tuae, quam sicut meam novi?
2. Legi enim litteras tuas fluentes lac et mel, praeferentes
simplicitatem cordis tui, in qua quaeris Dominum sentiens de illo in
bonitate, et afferentes ei claritatem et honorem. Legerunt fratres,
et gaudent infatigabiliter et ineffabiliter, tam uberibus et tam
excellentibus donis Dei, bonis tuis. Quotquot eas legerunt,
rapiunt, quia rapiuntur cum legunt. Quam suavis odor Christi, et
quam fragrat ex eis, dici non potest. Illae litterae cum te offerunt
ut videaris, quantum nos excitant ut quaeraris; nam et perspicabilem
faciunt et desiderabilem. Quanto enim praesentiam tuam nobis
quodammodo exhibent, tanto absentiam nos ferre non sinunt. Amant te
omnes in eis, et amari abs te cupiunt. Laudatur et benedicitur
Deus, cujus gratia tu talis es. Ibi excitatur Christus, ut ventos
et maria tibi placare dignetur tendenti ad stabilitatem suam. Videtur
a legentibus ibi conjux, non dux ad mollitiem viro suo, sed ad
fortitudinem redux in ossa viri sui; quam in tuam unitatem redactam et
redditam, et spiritualibus tibi tanto firmioribus, quanto castioribus
nexibus copulatam, officiis vestrae Sanctitati debitis, in te uno
resalutamus . Ibi cedri Libani ad terram depositae, et in arcae
fabricam compagine charitatis erectae, mundi hujus fluctus
imputribiliter secant. Ibi gloria ut acquiratur, contemnitur, et
mundus ut obtineatur, relinquitur. Ibi parvuli, sive etiam
grandiusculi filii Babylonis eliduntur ad petram, vitia scilicet
confusionis superbiaeque secularis.
3. Haec atque hujusmodi suavissima et sacratissima spectacula
litterae tuae praebent legentibus; litterae illae, litterae fidei non
fictae, litterae spei bonae, litterae purae charitatis. Quomodo
nobis anhelant sitim tuam, et desiderium defectumque animae tuae in
atria Domini! quid amoris sanctissimi spirant! quantam opulentiam
sinceri cordis exaestuant! quas agunt gratias Deo! quas impetrant a
Deo! Blandiores sunt, an ardentiores; luminosiores, an
fecundiores? Quid enim est, quod ita nos mulcent, ita accendunt,
ita compluunt et ita serenae sunt? quid est, quaeso te, aut quid tibi
pro eis rependam, nisi quia totus sum tuus in eo cujus totus es? Si
parum est, plus certe non habeo. Tu autem fecisti ut non mihi parum
videatur, qui me in illa epistola tantis laudibus honorare dignatus
es, ut cum tibi me refundo, si parum hoc putem, tibi non credidisse
convincar. Pudet me quidem tantum boni de me credere, sed plus piget
tibi non credere. Est quod faciam: non me credam talem qualem putas,
quoniam non agnosco; et credam me abs te diligi, quoniam sentio et
plane percipio: ita nec in me temerarius, nec in te ingratus
extitero. Et cum me tibi totum offero, parum non est: offero enim
quem vehementissime diligis; et offero, si non qualem me esse
arbitraris, eum tamen pro quo, ut talis esse merear deprecaris. Hoc
enim magis jam peto facias, ne minus optes mihi adjici ad id quod sum,
dum me existimas jam esse quod non sum.
4. Ecce charissimus meus est, et ab ineunte adolescentia mihi
familiariter amicissimus qui hanc Eximietati tuae ac praestantissimae
Charitati epistolam apportat. Hujus nomen est in libro de
Religione, quem tua Sanctitas, quantum litteris indicas,
libentissime legit: factus est enim tibi etiam tanti viri, qui tibi
eum misit, commendatione jucundior. Neque tamen huic tam familiari
amico meo velim credas, quae de me forte laudans dixerit. Sensi enim
etiam ipsum saepe non mentiendi studio, sed amandi propensione falli
judicantem, et arbitrari jam me accepisse quaedam, quibus accipiendis
a Domino patente ore cordis inhiarem. Et si hoc in os meum, quis non
conjiciat quanta de me absente meliora quam veriora laetus effundat?
Librorum autem nostrorum copiam faciet venerabili studio tuo: nam
nescio me aliquid, sive ad eorum qui extra Ecclesiam Dei sunt, sive
ad aures fratrum scripsisse, quod ipse non habeat. Sed tu cum legis,
mi sancte Pauline, non te ita rapiant quae per nostram infirmitatem
veritas loquitur, ut ea quae ipse loquor minus diligenter advertas; ne
dum avidus hauris bona et recta quae data ministro, non ores pro
peccatis et erratis quae ipse committo. In his enim quae tibi recte,
si adverteris, displicebunt, ego ipse conspicior; in his autem quae
per donum Spiritus quod accepisti, recte tibi placent in libris meis,
ille amandus, ille praedicandus est apud quem est fons vitae, et in
cujus lumine videbimus lumen (Psal. XXXV, 10), sine
aenigmate, sed facie ad faciem, nunc autem in aenigmate videmus (I
Cor. XIII, 12). In his ergo quae ipse de veteri fermento
eructavi, eum ea legens agnosco, me judico cum dolore; in his vero
quae de azymo sinceritatis et veritatis dono Dei dixi, exsulto cum
tremore. Quid enim habemus, quod non accepimus? At enim melior est
qui majoribus et pluribus, quam qui minoribus et paucioribus donis Dei
dives est. Quis negat? sed rursus melius est, vel de parvo Dei dono
gratias ipsi agere, quam sibi agi velle de magno. Haec ut ex animo
semper confitear, meumque cor a lingua mea non dissonet, ora pro me,
frater. Ora, obsecro, ut non laudari volens, sed laudans invocem
Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
5. Est etiam aliud quo istum fratrem amplius diligas: nam est
cognatus venerabilis, et vere beati episcopi Alypii, quem toto
pectore amplecteris, et merito; nam quisquis de illo viro benigne
cogitat, de magna Dei misericordia, et de mirabilibus Dei muneribus
cogitat. Itaque cum legisset petitionem tuam, qua desiderare te
indicasti ut historiam suam tibi scribat, et volebat facere propter
benevolentiam tuam, et nolebat propter verecundiam suam: quem cum
viderem inter amorem pudoremque fluctuantem, onus ab illo in humeros
meos transtuli; nam hoc mihi etiam per epistolam jussit. Cito ergo,
si Dominus adjuverit, totum Alypium inseram praecordiis tuis; nam
hoc sum ego maxime veritus, ne ille vereretur aperire omnia quae in eum
Dominus contulit, ne alicui minus intelligenti (non enim abs te solo
illa legerentur), non divina munera concessa hominibus, sed ipsum
praedicare videretur, et tu qui nosti quomodo haec legas, propter
aliorum cavendam infirmitatem fraternae notitiae debito fraudareris:
quod jam fecissem, jamque illum legeres, nisi profectio fratris
improvisa repente placuisset. Quem sic commendo cordi et linguae
tuae, ut ita comiter ei te praebeas, quasi non nunc illum, sed mecum
ante didiceris. Si enim cordi tuo non dubitaverit aperire seipsum,
aut ex omni, aut ex magna parte sanabitur per linguam tuam. Volo enim
eum numerosius contundi eorum vocibus, qui amicum non seculariter
diligunt.
6. Filium autem ejus, filium nostrum , cujus etiam nomen in
aliquibus nostris libris invenies, etsi ad tuae charitatis praesentiam
ipse non pergeret, statueram litteris in manum tuam tradere
consolandum, exhortandum, instruendum, non tam oris sono, quam
exemplo roboris tui. Ardeo quippe, ut dum adhuc aetas ejus in viridi
feno est, zizania convertat in frugem, et credat expertis quod
experiri periculose desiderat. Nunc ergo ex ejus carmine, et ex
epistola quam ad eum misi , intelligit benevolentissima et
mansuetissima prudentia tua, quid de illo doleam, quid timeam, quid
cupiam. Nec despero affuturum Dominum, ut per te ministrum ejus
tantis curarum aestibus liberer. Sane quia multa scripta nostra
lecturus es, multo erit mihi gratior dilectio tua, si ex his quae tibi
displicuerint, emendaveris me justus in misericordia, et argueris me.
Non enim talis es, cujus oleo timeam impinguari caput meum. Fratres
non solum qui nobiscum habitant, et qui ubilibet habitantes Deo
pariter serviunt, sed prope omnes qui nos in Christo libenter
noverunt, salutant, venerantur, desiderant Germanitatem,
Beatitudinem, Humanitatem tuam. Non audeo petere; sed si tibi ab
ecclesiasticis muneribus vacat, vides quid mecum sitiat Africa .
|
|