|
Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo charitatis obsequendo atque
amplectendo fratri et compresbytero HIERONYMO,
AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM.
1. Nunquam aeque quisquam tam facie cuilibet innotuit, quam mihi
tuorum in Domino studiorum quieta, laeta , et vere exercitatio
liberalis. Quanquam ergo percupiam omnino te nosse; tamen exiguum
quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis: quam ipsam
etiam posteaquam te beatissimus nunc episcopus, tum vero jam episcopatu
dignus, frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non
possum magna ex parte mihi esse relatu ejus impressam; et ante
reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam, sed oculis ejus. Non
enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit,
concordia duntaxat et familiaritate fidissima, non meritis quibus ille
antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus quo in unum
nectimur, deinde illius ex ore jam diligis; nequaquam impudenter quasi
aliquis ignotus commendo Germanitati tuae fratrem Profuturum , quem
nostris conatibus, deinde adjutorio tuo vere profuturum speramus; nisi
forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam
ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem
epistolarum solemnium more contentus; sed scatet animus in loquelas
communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Jesu
Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam
demonstrati a se itineris, etiam per tuam charitatem non mediocriter
ministrare dignatur.
CAPUT II.
2. Petimus ergo, et nobiscum petit omnis Africanarum Ecclesiarum
studiosa societas, ut interpretandis eorum libris, qui graece
Scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam
impendere non graveris. Potes enim efficere ut nos quoque habeamus
tales illos viros, et unum potissimum, quem tu libentius in tuis
litteris sonas. De vertendis autem in latinam linguam sanctis
Litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Job
interpretatus es; ut signis adhibitis quid inter hanc tuam et
Septuaginta, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem
distet, appareat. Satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in
hebraeis exemplaribus invenitur, quod tot interpretes illius linguae
peritissimos fugerit. Omitto enim Septuaginta, de quorum vel
consilii vel spiritus majore concordia, quam si unus homo esset, non
audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis
praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam
existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur,
et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordicus , ut
fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam
reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Et
aut obscura sunt, aut manifesta: si enim obscura sunt, te quoque in
eis falli potuisse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse
non creditur. Hujus igitur rei pro tua charitate, expositis causis,
certum me facias obsecraverim.
CAPUT III.---Perniciosa simulatio.
3. Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in Epistolas
apostoli Pauli; quarum ad Galatas, cum enodare velles, venit in
manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione
revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali
viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter
doleo, donec refellantur (si forte refelli possunt), ea quae me
movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi, aliquod in Libris
sanctis haberi mendacium; id est eos homines, per quos nobis illa
Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis
fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri
viri boni; et alia quaestio est, utrum scriptorem sanctarum
Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia, sed nulla
quaestio est. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium
officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit,
quae non ut cuique videbitur vel ad mores difficilis vel ad fidem
incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris
consilium officiumque referatur.
4. Si enim mentiebatur apostolus Paulus cum apostolum Petrum
objurgans diceret, Si tu cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice
vivis, quemadmodum gentes cogis judaizare? et recte illi videbatur
Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi
animos tumultuantium deliniret (Gal. II, 11-14); quid
respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes
nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit (I Tim. IV, 3), et
dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum jure
firmando locutus est (I Cor. VII, 10-16), propter homines
qui dilectione conjugum tumultuari poterant, fuisse mentitum; scilicet
non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non opus
est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse
officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio ejus ardescat;
atque ita nusquam certa erit in Libris sanctis castae veritatis
auctoritas. Nonne attendimus eumdem apostolum cum ingenti cura
commendandae veritatis dicere: Si autem Christus non resurrexit,
inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: invenimur
autem et falsi testes Dei; quia testimonium diximus adversus Deum,
quod suscitavit Christum, quem non suscitavit (Id. XV,
1415)? Si quis huic diceret: Quid in hoc mendacio
perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem
Dei maxime pertinet? Nonne hujus detestatus insaniam, quibus posset
verbis et significationibus, in lucem penetralia sui cordis aperiret,
clamans non minore aut fortasse etiam majore scelere in Deo laudari
falsitatem, quam vituperari veritatem? Agendum est igitur ut ad
cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis
Libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte
delectari per officiosa mendacia, potiusque id, quod non intelligit,
transeat, quam cor suum praeferat illi veritati. Profecto enim cum
hoc dicit, credi sibi expetit, et id agit, ut divinarum Scripturarum
auctoritatibus non credamus.
5. Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit,
omnia illa testimonia, quae adhibita sunt astruendae utilitati
mendacii, aliter oportere intelligi ostenderem, ut ubique eorum firma
veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam
non debent favere mendacio. Sed hoc intelligentiae relinquo tuae.
Admota enim lectioni diligentiori consideratione, multo id fortasse
facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te
pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum,
ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel
fuerit persuasum aliqua illos viros, per quos nobis haec ministrata
sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri. Nisi forte
regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri, ubi
non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque
rationibus id explices, quaeso; nec me onerosum aut impudentem
judices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. Nam, ut non
dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte
in te potest veritas favere mendacio.
CAPUT IV.
6. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de
christiano studio conferre; sed huic desiderio meo nulla epistola satis
est. Uberius idipsum possum per fratrem, quem miscendum et alendum
dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et
tamen, quantum vellem, nec ipse (quod pace ejus dixerim) forsitan
capit; quanquam nihilo me illi praetulerim. Ego enim me fateor tui
capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione
antecellit: et posteaquam redierit, quod Domino adjuvante prosperatum
iri spero, cum ejus pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est
impleturus, quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensuum tuorum.
Ita fiet ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane
idem frater aliqua scripta nostra fert secum; quibus legendis si
dignationem adhibueris, etiam sinceram atque fraternam severitatem
adhibeas quaeso. Non enim aliter intelligo quod scriptum est,
Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem
peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5); nisi quia
magis amat objurgator sanans, quam adulator unguens caput. Ego autem
difficillime bonus judex lego quod scripserim, sed aut timidior recto,
aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea; sed haec malo audire a
melioribus , ne cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi
blandiar, et meticulosam potius mihi videar in me, quam justam tulisse
sententiam.
|
|