|
Epistola Presbyteri Hipponensium-regiorum ad ALYPIUM
episcopum Thagastensium, de die Natalis Leontii quondam episcopi
Hipponensis.
1. De negotio interim quod non curare non possum, nihil certum
scribere potui, absente fratre Machario, qui cito dicitur rediturus;
et quod Deo adjuvante peragi potuerit, peragetur. De nostra autem
pro eis sollicitudine, quanquam fratres nostri cives qui aderant
securos suos facere possent; tamen digna res epistolari colloquio, quo
nos invicem consolamur, a Domino praestita est; in quo promerendo
multum nos adjutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae
profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit.
2. Itaque ne praetermittamus vestrae Charitati narrare quid gestum
sit, ut nobiscum Deo gratias agatis de accepto beneficio, qui
nobiscum preces de accipiendo fudistis: cum post profectionem tuam
nobis nuntiatum esset tumultuari homines, et dicere se ferre non posse
ut illa solemnitas prohiberetur , quam Laetitiam nominantes,
vinolentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente
jamjam nuntiabatur; opportune nobis accidit occulta ordinatione
omnipotentis Dei, ut quarta feria illud in Evangelio capitulum
consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus, neque
projeceritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6).
Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci
latratu adversus Dei praecepta rixantes, et voluptatum carnalium
sordibus dediti erubescere cogerentur; conclusumque ita, ut viderent
quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine
religionis, quod in suis domibus si agere perseverarent, a sancto et
margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.
3. Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci
convenerant, non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum
ab eis qui aderant, pro cujusque facultate ac studio, foris
ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies
Quadragesimae illuxisset, et frequens multitudo ad horam tractationis
occurrit, lectum est istud in Evangelio, ubi Dominus de templo
expulsis venditoribus animalium, et eversis mensis nummulariorum,
dixit domum Patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse
factam (Id. XXI, 12): quod capitulum, cum eos intentos
proposita vinolentiae quaestione feci, et ipse quoque recitavi,
adjunxique disputationem, qua ostenderem quanto commotius et
vehementius Dominus noster ebriosa convivia, quae ubique sunt turpia,
de templo expelleret, unde sic expulit concessa commercia, cum ea
venderentur, quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria;
quaerens ab eis, quibus similiorem putarent speluncam latronum,
necessaria vendentibus, an immoderate bibentibus.
4. Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur,
adjunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Judaeorum, in illo
templo, ubi nondum corpus et sanguis Domini offerebatur, non solum
vinolenta, sed nec sobria quidem unquam celebrasse convivia; nec eos
publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum
festa fabricato idolo exsolverent (Exod. XXXII, 6.) Quae
cum dicerem, codicem etiam accepi, et recitavi totum illum locum.
Addidi etiam cum dolore quo potui, quoniam Apostolus ait, ad
discernendum populum christianum a duritie Judaeorum, Epistolam suam
non in tabulis lapideis scriptam, sed in tabulis cordis carnalibus
(II Cor. III, 3), cum Moyses famulus Dei, propter illos
principes, binas lapideas tabulas confregisset (Exod. XXXII,
19), quomodo non possemus istorum corda confringere, qui homines
Novi Testamenti, sanctorum diebus celebrandis ea vellent solemniter
exhibere, quae populus Veteris Testamenti et semel et idolo
celebravit.
5. Tunc reddito Exodi codice, crimen ebrietatis, quantum tempus
sinebat, exaggerans, sumpsi apostolum Paulum, et inter quae peccata
posita esset ostendi, legens illum locum, Si quis frater nominetur
aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut
ebriosus, aut rapax; cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V,
11); ingemiscendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis
qui vel in domibus inebriarentur . Legi etiam illud quod non longo
intervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis
servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum
concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque
maledici, neque raptores regnum Dei possidebunt. Et haec quidem
fuistis; sed abluti estis, sed justificati estis in nomine Domini
Jesu Christi, et spiritu Dei nostri (Ibid., VI, 9-11).
Quibus lectis, dixi ut considerarent quomodo possent fideles audire,
sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas
clauditur regnum coelorum, in corde suo, id est in interiore Dei
templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum:
Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam
celebrare: unusquisque enim propriam coenam praesumit in manducando;
et alius quidem esurit, alius ebrius est. Numquid domos non habetis
ad manducandum et bibendum? an Ecclesiam Dei contemnitis (Ibid.,
XI, 20-22)? quo recitato diligentius commendavi, ne honesta
quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari; quandoquidem
Apostolus non dixerit, Numquid domos non habetis ad inebriandos vos?
ut quasi tantummodo inebriari in ecclesia non liceret: sed, ad
manducandum et bibendum, quod potest honeste fieri, sed praeter
ecclesiam, ab eis qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici
possint; et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et
diffluentium morum esse perductos, ut iis nondum modesta convivia, sed
saltem domesticum regnum ebrietatis optemus.
6. Commemoravi etiam Evangelii capitulum quod pridie tractaveram,
ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos
(Matth. VII, 16). Deinde in memoriam revocavi fructus eo
loco non appellatos, nisi opera; tum quaesivi inter quos fructus
nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad Galatas: Manifesta
autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae,
luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae,
ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis,
sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt
(Gal. V, 19). Post quae verba interrogavi quomodo de fructu
ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci Dominus
jussit. Adjunxi etiam legendum quod sequitur, Fructus autem spiritus
est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas,
fides, mansuetudo, continentia (Ibid., 22): egique ut
considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis
fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem
Ecclesiae deferre cuperent, et si potestas daretur, totum tam magnae
basilicae spatium turbis epulantium ebriorum que complerent; de
spiritualibus autem fructibus, ad quos et divinarum Scripturarum
auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt afferre Deo
munera, et his potissimum celebrare festa sanctorum.
7. Quibus peractis, codicem reddidi, et imperata oratione, quantum
valui, et quantum me ipsum periculum urgebat, et vires administrare
Dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et
ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum qui de illis rationem
reddituri essemus pastorum principi, per cujus humilitatem, insignes
contumelias, alapas, et sputa in faciem, et palmas, et spineam
coronam, et crucem ac sanguinem obsecravi, ut si se ipsi aliquid
offendissent, vel nostri misererentur, et cogitarent venerabilis senis
Valerii circa me ineffabilem charitatem, qui mihi tractandi verba
veritatis tam periculosum onus non dubitarit propter eos imponere,
eisque saepe dixerit quod orationes ejus exauditae essent de nostro
adventu; quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis
illorum, sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse
laetatus est. Postremo etiam dixi certum esse me, et fidere in eum
qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de Domino
nostro Jesu Christo dicens, Si reliquerint filii ejus legem meam,
et in praeceptis meis non ambulaverint, si justificationes meas
profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis
delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam (Psalm.
LXXXVIII, 31-34): in eum ergo me fidere, quod si haec
tanta quae sibi essent lecta et dicta contemnerent, visitaturus esset
in virga et in flagello, nec eos permissurus cum hoc mundo damnari.
In qua conquestione sic actum, ut pro negotii atque periculi
magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat.
Non ego illorum lacrymas meis lacrymis movi; sed cum talia
dicerentur, fateor, eorum fletu praeventus meum abstinere non potui.
Et cum jam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum,
finis sermonis mei factus est.
8. Postridie vero, cum illuxisset dies cui solebant fauces
ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos, eorum etiam qui
sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse, tantumque in eis
valere vim pessimae consuetudinis, ut ejus tantum voce uterentur et
dicerent: Quare modo? Non enim, antea qui haec non prohibuerunt,
christiani non erant. Quo audito, quas majores commovendi eos
machinas praepararem, omnino nesciebam: disponebam tamen, si
perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele,
Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiamsi illi
quibus denuntiatur, cavere noluerint (Ezech. XXXIII, 9),
vestimenta mea excutere atque discedere. Tum vero Dominus ostendit
quod nos non deserat, et quibus modis in se ut praesumamus hortetur:
namque ante horam qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me iidem
ipsi quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse
conquestos; quos blande acceptos, paucis verbis in sententiam sanam
transtuli; atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa
lectione quam praeparaveram, quia necessaria jam non videbatur, de hac
ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse
afferre adversus eos qui dicunt, Quare modo? nisi et nos dicamus,
Vel modo.
9. Verumtamem ne illi, qui ante nos tam manifesta imperitae
multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt,
aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis qua
necessitate ista in Ecclesia viderentur exorta : scilicet post
persecutiones tam multas, tamque vehementes, cum facta pace, turbae
Gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod
dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate
consumere, nec facile ab his perniciosissimis et tam vetustissimis
voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse majoribus nostris, ut
huic infirmitatis parti interim parceretur, diesque festos, post eos
quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili
sacrilegio, quamvis simili luxu celebrarentur: jam Christi nomine
colligatis, et tantae auctoritatis jugo subditis salutaria sobrietatis
praecepta traderentur, quibus jam propter praecipientis honorem ac
timorem resistere non valerent; quocirca jam tempus esse, ut qui non
se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere
incipiant, ut ea quae ut essent christiani concessa sunt, cum
christiani sunt, respuantur.
10. Deinde hortatus sum ut transmarinarum Ecclesiarum, in quibus
partim ista recepta nunquam sunt, partim jam per bonos rectores populo
obtemperante correcta , imitatores esse vellemus. Et quoniam de
basilica beati apostoli Petri, quotidianae vinolentiae proferebantur
exempla ; dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod
remotus sit locus ab episcopi conversatione, et in tanta civitate magna
sit carnalium multitudo, peregrinis praesertim, qui novi subinde
veniunt tanto violentius, quanto inscitius illam consuetudinem
retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse.
Verumtamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta ejus
audire, et multo devotius Epistolam in qua voluntas ejus apparet,
quam basilicam in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice
recitavi ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem, et vos
eadem cogitatione armamini; quia qui passus est carne, desiit a
carne, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Dei reliquum
tempus in carne vivat. Sufficit enim vobis praeteritum tempus
voluntate hominum perfecisse, ambulantes in libidinibus, desideriis,
ebrietate, comessationibus et nefandis idolorum servitutibus (I
Petr. IV, 1-3). Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam
voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut
meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum
diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum; et certe de
multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem, et qui
ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus sermo terminatus est.
11. Pomeridiano autem die, major quam ante meridiem affuit
multitudo, et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur
alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt.
Deinde me invitum, qui jam cupiebam peractum esse tam periculosum
diem, jussum compulit senex ut aliquid eis loquerer . Habui brevem
sermonem, quo gratias agerem Deo. Et quoniam in haereticorum
basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc, etiam
eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis
perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari, et
colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritualis
celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse jucundum, nisi ex
alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales
epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est Dominus;
illis autem esse metuendum, qui tanquam primum sectantur quod aliquando
destruetur, cum quisque comes efficiatur ejus rei quam colit,
insultaritque Apostolus talibus dicens, quorum Deus venter
(Philipp. III, 19), cum idem alio loco dixerit: Esca ventri
et venter escis; Deus autem et hunc et illas evacuabit (I Cor.
VI, 13). Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod
remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur; atque
in hanc sententiam, pro tempore, cum ea quae Dominus suggerere
dignatus est dicta essent, acta sunt vespertina quae quotidie solent,
nobisque cum episcopo recedentibus, fratres eodem loco hymnum
dixerunt, non parva multitudine utriusque ad obscuratum diem manente
atque psallente.
12. Digessi vobis quantum breviter potui, quod vos audire
desiderasse quis dubitaverit. Orate ut a conatibus nostris omnia
scandala et omnia taedia Deus dignetur avertere. Magna sane ex parte
vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritualis
Ecclesiae Thagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Navis cum
fratribus nondum venit. Apud Hasnam , ubi est presbyter frater
Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare
comminuerunt. Causa nunc agitur; quae ut pacate agatur et ut
Ecclesiam catholicam decet, ad opprimendas linguas haereseos
impacatae, multum vos petimus ut oretis. Epistolam Asiarchae
misimus. Beatissimi, perseveretis in Domino, memores nostri.
Amen.
|
|