|
Domino fratri sancto et unanimo AUGUSTINO, PAULINUS
et THERASIA peccatores.
1. Jamdudum, frater in Christo Domino mi unanime, ut te in
sanctis et piis laboribus tuis nescientem agnovi, absentemque vidi,
tota mente complexus, alloquio quoque familiari atque fraterno per
litteras audire properavi . Et credo in manu, et in gratia Domini
sermonem meum ad te fuisse perlatum; sed morante adhuc puero quem ad te
aliosque dilectos aeque Deo salutandos, ante hiemem miseramus , non
potuimus ultra et officium nostrum suspendere, et desiderium sermonis
tui cupidissimum temperare. Scripsimus itaque iterato nunc, si
priores ad te litterae nostrae pervenire meruerunt; aut primo, si
illis in manus tuas perveniendi felicitas non fuit.
2. Sed tu, frater spiritualis omnia judicans, amorem in te nostrum
ne pendas officio solo, aut tempore litterarum. Dominus enim testis
est, qui unus atque idem operatur in suis ubique charitatem suam, jam
abinde nobis, ex quo te beneficio venerabilium episcoporum Aurelii et
Alypii, per tua in Manichaeos opera cognovimus, ita inditam
dilectionem tuam, ut nobis non novam aliquam amicitiam sumere, sed
quasi veterem charitatem rosumere videremur. Denique nunc etsi
sermone, non tamen tanquam et affectu rudes scribimus, teque vicissim
spiritu per interiorem hominem, quasi recognoscimus. Nec mirum si et
absentes adsumus nobis, et ignoti nosmet novimus; cum unius corporis
membra simus, unum habeamus caput, una perfundamur gratia, uno pane
vivamus, una incedamus via, eadem habitemus domo. Denique in omne
quod sumus, tota spe ac fide, qua stamus in praesenti, nitimur in
futurum, tam in spiritu, quam in corpore Domini unum sumus, ne simus
nihil si ab uno excidamus.
3. Quantulum ergo est, quod absentia corporalis nobis invidet
nostri, nisi sane fructum istum, quo pascuntur oculi temporalium
exspectatores? quamvis nec corporalis quidem gratia, temporalis in
spiritualibus dici debeat, quibus etiam corporum aeternitatem
resurrectio largietur, ut audemus in virtute Christi et bonitate Dei
Patris, vel indigni praesumere. Quare utinam hoc quoque nobis munus
annueret gratia Dei, per Dominum nostrum Jesum Christum, ut etiam
in carne faciem tuam videremus! non solum desideriis nostris magnum
conferretur gaudium; sed etiam mentibus lumen accresceret, et ex tua
copia locupletaretur inopia nostra. Quod quidem et absentibus largiri
potes, hac praesertim occasione, qua filii nostri unanimes et
charissimi nobis in Domino, Romanus et Agilis, quos ut nos alteros
tibi commendamus, in nomine Domini revertentur, opere charitatis
impleto; in quo tuae charitatis affectu specialiter utantur, rogamus.
Nosti enim quam celsa promittat Altissimus fratri fratrem adjuvanti.
Per hos, si quo me gratiae, quae tibi data est, dono remunerari
voles, tuto facies. Sunt enim, velim credas, unum cor et una in
Domino anima nobiscum. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum
maneat, frater in Christo Domino unanime, venerabilis,
dilectissime, et desiderabilis. Omnes in Christo sanctos, quales
tibi cohaerere non dubium est, a nobis saluta. Commenda nos omnibus
sanctis, ut tecum pro nobis orare dignentur.
|
|